CURRICULUM VITAE.
Ego Rudolfus Plehn, filius Antonii Plehn, possessoris latifundii, quod vocant, equestris, natus sum a. d. VII. Kai. Martias anno 1868 Lubochini, vicus situs est in provincia Borussia, quae ad occidentem vergit. Auc- tumno anni 1876 gymnasio Marienwerderano adscriptus ibique vere anni 1887 mäturitatis testimonium adeptus ad rem saltuariam incubui et usu eius rei, qualem lex postulat, firmatus ab anno 1890 usque ad annum 1892 academiam Eberswaldensem, rei saltuariae studiis dicatam, adii ibique ab existiniatoribus publice probatus referendarius, qui dicitur, rei saltuariae ac biennio post assessor eiusdem artis factus sum. Militiae muneribus anno 1887/88 functus cum anno 1890 in centurionalem gradum promotus essem, eodem anno in eam cohortem transii, quam appellant venatorum equitantium (Reitendes Feldjägercorps). Anno 1895 in curam rerum externarum accitus in coloniam Togo missus sum, ubi usque ad annum 1897 stationi, cui nomen est Misa- höhe, praefui. Inde postquam redii, in hac urbe curae rerum externarum operam praesto. Universitatum quae vocantur disciplinis usus sum Ma.rbur- gensis hieme anni 1887/88 et aestate anni 1888, Berolinensis hieme anni 1888/89, Monacensis aestate anni 1889, Berolinensis aestate anni 1894 et hieme anni 1897/98.
Berlin, gedruckt in der Reiclisdruekerei.