Druckschrift 
Geschichte des Bremer Gymnasiums bis zur Mitte des 18. Jahrhunderts / von Hermann Entholt, Oberlehrer an der Hauptschule in Bremen
Entstehung
Seite
82
Einzelbild herunterladen
 

Kapitel V

Beilagen.

I.

Hif.

N-

Stadtbibliothek a 329.

LEGES

promulgatae auctoritate Amplissimi Senatus Brentensis,

ci'im rnunus Rectoris Scholae commendaretur viro clarissimo et doctissimo M. Joachimo Meistero.

Bremae excusae ä Theodoro Gluichstem

Cum certum sit, et monstrosas esse et distortas naturas, quae nullis omnino legibus vivere volunt; sed tantüm suo ruere cum impetu, tum judicio coeco: in junioribus etiam nec morum levitas, nec contumax vita, quae nullis deinde neque vitae generibus, neque officiis in hac vita utilis est, ferenda sit: Quippe obedire oportet non propter metum solüm sed et propter conscientiam: Et recte quidem et meritö in eam curam incubuimus, ut leges nostri essent Gymnasii, quae regerent futurum in hoc loco cum docentium tüm discentium coetum: et eas in honorarias, ac scholasticas distingui voluimus.

Etsi enim supervacaneum videtur de officio praeceptorum aliquid rnonere: cum ipsi docere, quae recta sunt, pueros, non discere ab aliis debeant; tarnen quoniam ptürimum interest, qualis sit praeceptor, vita, moribus, sermone, addo etiam habitu: et natura sic comparatum est, ut pueri facile

Anno MDLXXXV.