Druckschrift 
Bd. 1 (1873) [Urkunden bis 1300]
Entstehung
Seite
72
Einzelbild herunterladen
 

72

1186. Nov. 28.

hereditario iure debeat obtinere. Preterea siquis aliquam bereditatem acquisierit in civitate Bremensi sub wicbilitbe et eain per annum et diem nullo impetente possederit, ipse propior et magis idoneus habeatur ad probationem obtinende hereditatis, quam actor ad auferendum, exceptis omnibus areis ecclesie Bremensis et reliquarura ecclesiarum, que suo jure dinoscuntur ad eam pertinere; nisi forte dominus aree eam vendiderit in propria persona vel certi nuntii sui ab eo commissa procu- ratione. Hic est attendendum, quod quoniam ex longa temporis antiquitate non solum consuetudines, verum etiam jura plerumque solent inmutari, iinperiali cautione decernimus, salva in onmibus imperialis justicie dignitate, rata hec omnia et inconvulsa Semper haberi, et sicut presenti scripta evidenter expressa sunt, per omnia in posterum illibata conservari. Unde et presentem paginam conscribi jussimus et majestatis nostre sigillo comnnmiri, statuentes et imperiali auctoritate sancientes, ut nullus dux, nullus marcbio, nullus comes, nulla omnino persona, parva vel magna, secularis vel eccle- siastica, huic nostre confirmationi audeat contraire, nec aliquo presumptionis modo apponat eam aliquatenus attemptare. Quod qui fecerit, in ultionem temeritatis sue componat centum libras auri puri, dimidium iinperiali camere et reliquum injuriam passis. Hujus rei testes sunt: 3 ) Cünradus Maguntine sedis arcbiepiscopus, Hartwicus Bremensis ecclesie archiepiscopus, Wicmannus Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus, Albertus Salzpurgensis ecclesie archiepiscopus, Athilhogus Hildinsheimensis episcopus, Gotefridus Wirzeburgensis episcopus, Tammo Verdensis episcopus, Bernhardus dux Saxonie, Ludewicus langravius Thuringie, Theodericus Lubicensis electus, 4 ) Elverus abbas de Stadio, Hermannus prepositus de Haminimburc, Theodericus major decanus Bremensis, Hermannus Hode, Cristianus comes de Altimburc, 5 ) Gotefridus ädvocatus de Stadio, Alardus ädvocatus Bremensis, Hericus camerarius, Gerungus marscalcus, Constantinus dapifer, Theodericus pincerna, Albertus, Aldo, Hugo, Otto et alii quamplures.

Signum domini Friderici Eomanorum imperatoris invictissimi. (M.)

Ego Johannes imperialis aule cancellarius vice Cünradi Maguntini archiepiscopi et Germanie archicancellarii recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis. M.C.LXXX.VI. indictione V.") regnante domino Friderico, Romanorum imperatore gloriosissimo, anno regni ejus XXX. Uli., hnperii vero ejus XXX.fi.

Datum apud Geylinhusin, ifil. kalendas Decembris, feliciter. Amen.

1J Nach dem wohlerhaltenen Ch-iginal in Trese Ca. mit dem an Fäden von grüner und rother Seide hangenden Siegel des Kaisers. Gedruckt bei Donandt, Gesch. des Brem. Stadtrechts, II. S. 12. ff., wo die alteren Abdrücke angeführt sind, lieber den Inhalt vgl. daselbst und I. S. 114. An der Aechtheit des Privilegs ist kein Zweifel. Auch bezeugt Arnold. Lubec. I. III. cap. 13, dass Erzb. Hartwig II. mit dem neu erwählten