RECTOR& PROFESSORES P
P
ILLUSTRIS SCHOLA. BREMENSIS LECTORI S.
resbyterarum vita atque morum exemplo, facræ civitatis in coetu Apoftolico decus augentium, dum imaginem pingit D. PAULUS in epiftola ad Titum( II, 5.) inter plurima requifita exigit ry OIKOUPIAN, eoque virtutem commendat infignem imitandam in republica Chriftiana, ab omnibus honoratioribus matronis, quas maritorum dignitas, fuper alias extollit. Etenim fatis norunt rerum gnari, Presbyteras iftas, non ex illarum ordine effe, quæ in primitiva ecclefia eligebantur& conftituebantur ad peculiare publicumque munus, miniftrandi ægrotis fui fexus, utpote quæ effe debebant viduæ, univiræ, fexagefimum ætatis annum egreffe, per expreffam legem( 1 Tim, V, 9.) quæ miniftrarum nomine in celebri illa epiftola PLINII veniunt atque poftea Diaconiffe quin Presbytere funt appellate( GUNDLINGIUS ad Concil. Laodiceni Canon XII& ALBASPINEUS ad Concil. I. Niceni Canon. XIX.) Maritatæ enim erant noftræ atque confpicuæ in coetu, ex dignitatis gradu virorum, quorum nomen& portio honorum in illas transferebatur; Quidni vero in illarum virtutibus contemplemur, typum ad quem conformandi funt, in noftro feculo, mores feminarum, quas in celfiori loco, per maritorum prælationem, divina pofuit providentia, renitentesque illorum purpura? Difpiciant Critici, fi pote, utrum dixgos noret fæminam domiledam, quod antiquis infigne nomen erat,& tanquam plurimæ laudis compendium, epitaphiis in lapidibus litteratis infcriptum legitur; utrum vero curam gerentem rei familiaris& domefticae( Bibliotheca Bremenf. Tom. I. p. 314. II p. 10 28.) Utrumque ex prifco tituli ufu apte jungitur( ELSNERUS ad loc.) quin ex rei natura amico copulatur nexu; Neque enim domifeda, quam FESTUS cafariam vocar, delitefcens in otio, fine cura domus, viva unquam reportabit laudis præmium, aut defuncta caram fui relinquet memoriam: Neque ex adverfo familia follicite profpiciers, oblita& negligens domus, divagabitur aut nufpiam minus commorabitur, quam in fuis ædibus. Ipfa vocis& gos notio eo nos manuducit, quæ quum fignificet cuftodem,& fiquidem ad facellum illius munus fit adftriétum, ædituum, talem nobis fiftit, qui circa illud continuo verfatur, atque curæ fuæ concredita obfervat ftudiofe& fedulo. Civilem& ceconomicam virtutem expofcunt facra oracula, quum is eorum fit finis, ut omni ex parte meliores reddant homines atque depravata per peccata, concupifcentias& vitiofas feculi confuetudines emendare doceant, Bonum fe præfter civem, bonum agat patrem matremve familias, qui fanétiffimi Sofpitatoris præcepta, explere cupit. Si enim xensorns, qua aliis profumus, ubi poffumus,& debemus, fit exercenda; Si quoque quod fanior Theofophia docet, nexus intercedat indiffolubilis inter virtutem exercitam in hoc feculo atque beatitatem in futuro, quin imo fi perito haut fit difficile, dilucide refpectu cujuscunque virtutis indicare, ut animum præparet utque viam fternat ad conformationem. cum Deo ac ad felicitatis perennaturæ fruitionem nunquam terminatam, neutiquam eximemus ex virtutum quibus aditus ad beatam æternitatem paratur, numero, fociales illas, quæ ut fua conferunt ad florem focietatis domefticæ& civilis, fic fane dum cætera adfunt, dumque anima fanguine Jefu eft tincta& illius flagrat amore, preambulones fiunt, ad colendam olim focietatem cœleftem, puram illam atque ab omni defectu vacuam: neque reputabimus facris indignum& adverfum effe inculcare virtutis civilis ftudium atque exempla illius commendare, quæ nos impellunt, ut in mundo lucernarum inftar fpargamus radios cujuslibet boni operis. Uxor Chriftiana vere diggs, devitat plurima fui fexus dedecora. Non verfatur in circulis hominum vanorum, non inefcatur feculi illecebris, fe fervat intaminatam à vitiis quæ contrahi folent ex pravis confortiis,& garrularum colloquiis, linguæ fic crimina adverfus proximum omittit, fida amicis felectis, fidiffima fuæ domui, cujus eft affidua cuftos, rem familiarem auger& exercendo seyy erga liberos, illoruin promovet omnimodo& maximopere commoda. Id agit, quod Phidias Athenienfibus repræfentabat, fimulacro tanto artifice digno, Veneris teftudinem calcantis, fymbolo( ex interpretatione PLUTARCHI) oxías y own. Talis conjunx, uti ingens eft benigni Numinis donum, fic& dum ædibus fuis eripitur, fati inclementia, in juftum lu tum conjicit, damnum iftud perfentifcentes. Affligitur ifto dolore Ampliffimus Vir, cujus Conjugis Nobiliffime funus hodie efferetur. Erat illa Matrena Ornatiffima CATHARINA CECILIA COCHIA, nata HüNEKENIA, edita familia illuftri& majoribus ex meritis in rem civilem, in patriam& in univerfam ecclefiam reformatam inclutis. Vitæ exordium cepit Breme Ao. feculi fuperioris XCIII. d. 1+. Decembris Patrem falutavit Virum Magnificum& Confultiffimum JACOBUM HÜNEKEN, Reipublicæ Patriæ per multos annos Senatorem, atque demum Confulem Meritiffimum; Matrem vero Matronam egregiam GESAM ĒDZARD. Avus Paterno ex ftemmate fuit Vir Illuftris& Confultiffimus HENRICUS HÜNEKEN, J. U. D. Confiliarius Sereniffimi Electoris Brunfuico Luneburgenfis, ad concilium gentium Ryfwicum pacifcendi caufa cum plena potencia Legatus,& nomine Civitatum Hanfeaticarum Hage Comitum Refidens; Avia autem Matrona rari exempli CATHARINA CECILIA COCCEJA, filia Viri toto orbe Celeberrimi noftrisque laudibus majoris JOHANNIS COCCEJI, Theologi Lugdunenfis. Proavus erat Vir Confultiffimus& Ampliffimus JACOBUS HÜNEKEN, J. U. D.& Senator, qui in legatione, dum patriæ curabat negotia ftrenue& fideliter, Stada Ao, MDCLIII. d. 30 Julii diem obiit; Proavia vero Dna MARGARETHA ZOBEL, filia Viri Spectatiffimi HENRICI ZOBEL, magnarii florentiffimi& Collegii Seniorum membri digniffimi, atque ANNE CLAMP, natæ Magnifici& Incluti Confulis JOHANNIS CLAMP. Materni generis Avus fuit Vir Ampliffimus& Prudentiffimus STATIUS EDZARD, olim fpectatiffimi Collegii Seniorum membrum, poftea ad Senatoriam dignitatem evectus; Avia Matrona eximia SARA VON RHEDEN. Proavum numerat Virum Ampliffimum& Prudentiffimum LUBERTŮM EDZARD, Senatorem in Patria; Proaviam vero Dnam GESAM WOLPMAN, natam STATII WOLPMAN, Magnarii,& ELISABE THE NETTELSTRUCK. Formata à teneris annis ad pietatem& omnia fexus fui decora, excitata quoque majorum cereis& laudabili exemplo, adulta inter edecumatas urbis noftræ Virgines jure fuo reputata, meruit amores Viri, cujus nunc viduavit thorum, Pranobiliffimi, Ampliffimi atque Confultiffimi JOHANNIS COCH, J. U. D.& Reipublicæ Senatoris, de re patriæ, indies, graviffimis quæ vigilantiffime gerit muneribus, optime merentis. Initum eft connubium fauftum Ao. MDCCXIV. d 30 Januarii,& feptena prole beatum, nempe 1) JOHANNE, 2) JACOBO, 3) REGINA AGNETA, quam quum duxiffet Vir Spectabilis PETRUS WICHELHAUSEN, Negotiator florentiffimus, mors dira in puerperio, ante duodecim hebdomadas, ingenti cum moerore univerfae nobilis familiæ& pientiffimæ matris, abftulit, poftquam felici cæteroquin partu enixa fuerat, pufionem amabilem, cui nomen ENGELBERTI eft inditum 4) Preclara& Lectiffima Virgine GESA SARA, 5) Ornatiffimo nunc& ad quævis eximia annirente juvene JACOBO, LL. Studiofo, 6) filiola quam ftatim poftquam edita fuerat fatum oppreffit, 7) denique adolefcente in fpem parentis feliciter fuccrefcente JOHANNE, fecundæ Claffis difcipulo. Superfunt& Matris obitum lugent, ad feriores annos, fi quid votis licuiffet impetrare, differendum, 4, 5.& 7, reliquis jam ad æterna translatis. Laudamus in pereximia Matrona dixsgía, quam præftitit Marito ampliffimo& liberis, Horum amantiffima& pia mater, curavit quæcunque ad valere& bene effe requiri, atque à ftudiofiffima rei domefticæ matre familias defiderari poterant. Nihil neglexit unquamn quæ illos& illas attinebant, five effent educandi ad vitam civilem& focialem honefte degendam, five effent inftituendi in cognitione falutari& viarum Domini, Neque fui eft oblita, tempus enim vacuum à curis rei familiaris, collocavit apte,& lectione librorum bonæ trugis, haut immemor vitam noftram effe fluxam, caducam, fragilem& umbræ inftar fugacem, æternitatis memoriam refricuit crebro. Dudum eft, ex quo corporis infirmitates fenfit, quod cum pedetentim, proftrato appetitu, difponeretur ad ftatum cachecticum& lentibus febribus, colicis ftomachi torminibus, obftructionibus pertinacibus, agrypnia emaceraretur, adhibitis quanquam præfentiffimis remediis, ante quatuordecim dies, adeo repullulantibus malis concuffum eft, ut accedente die quarta labentis menfis apoplexia, placida morte, fpiritum immortalem Deo redderet, poftquam ipfa vivendo expleverat annos L. menfes VII. dies autem XXI. Condentur hodie exanimes exuviæ in Æde Ansgariana hora pomeridiana I. Tu viator, qui tranfiens hæc legis, fi te domus Tuæ, ut decet, cura tangat, ut fapias, ne fis immemor domicilii æterni, quo certus effe poffis te, fi terreftris tue domus tabernaculum diffolutum fuerit, edificium babiturum à Deo, domum nullis mambus factam, fempiternam in cœlis, Val. p. d. VIII, Aug. A. R, S. MDCCXLIV.