Druckschrift 
Rector & Professores P. Illustris Scholæ Bremensis Lectori S. : Ingemiscentis flebiliter, moestumque perpetuo sonantis Turturis Emblema, ab his qui actionibus fatisque hominum ... funebria persolvenda sunt Gesa Margareta Rhodia, nata de Hase ... ; V. P. P. Bremæ, a. d. VIII. Jun. A. MDCCXLVII.
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

18

RECTOR& PROFESSORES P ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.

ngemifcentis flebiliter, moeftúmque perpetuò fonantis TURTURIS EMBLEMA, ab his qui actionibus fatisque homi­num, fub figuris animalium repræfentandis, non injucundam neque inutilem operam impendunt, adhiberi non ineleganter folet, ad conjugalis amoris, etiam poft fata perpetuitatem atque conftantiam, velut in vivâ imagine delineandam. Scilicet tradiderunt veteres de columbâ, quod fequentes dein fcriptores figillatim ad turturem trans­tulerunt; avem hanc caftitatis leges vivo compare non folùm exactiffimè obfervare, fed& illo orbatam nunquam fe alteri poftliminiò jungere. Thy revyóva Qaoiv, ait THEODORETUS cap. I. in Cantic. δι τὰς φύσεις τῶν ζώων συγγεγραφότες, οι φιλέρημον είναι μόνον, ἀλλὰ καὶ σώφρονα, καὶ τόντε ἄρρενα μιᾷ θηλεία συναπτόμενον, τὴν δὲ θηλείαν ἐνὶ ἄρρενι Howwvora, nas dude perà Thy doẞiwow érée à répa ouva@ yvai aveyouévny. Turturem dicunt, qui animalium naturam confcripferunt, non tantum folitudinis amantem effe, fed & caftum:& marem quidem uni fæmine jungi, fæminam autem cum und mare communionem habere, neutrum verò poft alterius mortem, fe iterum cum alio aliave conjungi fi­nere. Plura aliorum Patrum de eadem re loca, magno agmine adduxit óávu BOCHARTUS Hieroz. P. II. Lib. I. cap. V. Quin imò addunt nonnulli, fic turturem viduitatis fuæ tempus ad mortem usque querulâ voce,& quidem in fterili ramo fufpirantem gementémque tranfigere. Quod eleganter his verfibus complectitur Illuftris quondam Lycei noftri Rector NATHAN CHYTRÆUS Faft. Ecclef. Chrift. Lib. II. p. 81. fimul occidit alter, Non gemere aëria viduus defiftit ab ulmo, Implens flebilibus latè nemus omne querelis. Non illum novus urit amor: memor ille prioris Conjugii, folus fuperantes exigit annos, Solus& in fterili exfpectat fua funera ramo. Et breviter M. CASIMIR. SARBIEVIUS Lyric. Lib. IV. Od. XXI. Sic dum fe viduo folatur carmine turtur. Non inqui­rimus nunc operose, utrum hæc per omnia fe ita habeant, multò minus moramur illos Patrum, qui in his argumentum ad commendandam monogamiam quæfiverunt. Ortum id eft ex præju­diciis, quæ jam mature in Ecclefiam irrepere incipiebant, ac fi major cœlibatus aut monogamiæ, præ conjugio,& illo inprimis iterato, effet fanétitas, cùm tamen Deus ipfe conjugii ad fanctiffimos fines Auctor, id ad nullas vices reftrinxerit,& Paulus difertè teftetur, mulierem, que vivo marito lege devincta erat, eodem demortuo liberam effe, licitóque alteri nubere poffe, Rom. VII. 2. 3. In­terim, uti piæ mentes non ineleganter variis de caufis turturibus comparari poflunt,& cum totâ ecclefiâ in facris fub hoc emblemate plus femel proponuntur, Jerem. VIII. 7. coll. Pfalm. LXXIV. 19.& Cant. II. 11. ita, quæ dehoc avium genere tradi monuimus, in illis verè locum habere poffunt. Sufficientes enim rationes effe queunt, quibus, ubi Deus prius conjugii vinculum rupit, in­ductæ, in hoc ftatu permanere optent, præcipuè, ut mundanis curis atque negotiis magis folutæ, tantò liberiùs Deo poffint infervire. Neque magnopere mirum eft, fi& in hoc ftatu, fidi amoréque digni Conjugis memoriam, non fine gemitu& fufpiriis, licèt absque impatientiâ& obmurmuratione, imò cum plenâ animi fub fupremi Domini fui arbitrium fubmiffione, recolant. Inprimis, cum& non defint plures caufæ, quæ illas in hoc tabernaculo gravatas, cum his qui Spiritus primitias acceperunt, imò cum universâ creaturâ fufpirare,& libertatem filiorum Dei intenfiffimo defi­derio anhelare jubeant. 2 Cor. V. 2. coll. Rom. VIII. 21. feqq. Non injucunda quoque funt aliorum cogitata, qui in hoc emblemate fibi imaginem invenire videntur animæ, Chrifto tanquam uni viro, caftiffimo amore deditæ,& poft ejus maximè mortem, quo tenerrimi amoris fui certiffima documenta dedit, eidem unicè& conftantiffimè adhærentis, flebilibúsque fufpiriis ad ejus commu­nionem femet exferentis. Εo tendebar THEODORETUS loco adducto pergens: Εικότως τοίνυν ταύτη εοικέναι τὴν ἐκκλησίαν φησὶ τὴν τῷ Χριστῷ συναφθεῖσαν, καὶ τὰς τῶν ἄλλων κοινωνίας διαφυγοῦσαν, καὶ μηδὲ μετὰ τὸν θάνατον αυτοῦ καταλιπεῖν αὐτὸν ἀνεχομένην, ἀλλὰ ἀναμείνασαν τὴν ἀνάςασιν, καὶ αναμένουσαν αυτᾶ τὴν δευτέραν παρουσίαν. Reffè igitur illi turturi) fimilem dixit Ecclefiam Chrifto conjun& tam, aliorum confuetudinem fugientem, neque poft mortem ejus, deferere ipfum fuftinentem, fed exfpectantem refurrectionem, præftolantémque fecundum ejus adventum. Hæc non alieno tempore aut præter rem à nobis allata effe, facilè agnofcet, qui, cui tal ulam hanc fufpendamus, propius perpendet. Ejus certè, quam hactenus delineavimus, imaginis, vivum quafi inftar, fi quæ alia, exhibuit Nobi­liffima, omnique feminei fexis laude luculenter exornata Vidua, cui hodiè juíta funebria perfolvenda funt, GESA MARGARETA RHODIA, nata de HASE. Cceperat illa hic Bremæ primùm vitales auras trahere A. MDCCXV. a. d. 1o. Mart. honeftiffimo loco edita. Pater enim illi obtigit Vir Summè Venerandus, Eruditiffimus longéque Celeberrimus THEODORUS de HASE, SS. Th. D.& in Ill. Lyceo noftro Prof. P. O. Verbi divini ad adem Div. Virg. Minifter facundiffimus, Academie regie Scient. que Berolini floret, membrum digniffimum, noftrique quon dam ordinis non folum, fed& totius litterati orbis, immortale decus. Mater Nobiliffima& millis non dotibus confpicua Matrona GESA MARGARETA LÖNINGIA. Paterno femmati, non minus decus addit, Avus, Vir maximè Reverendus, Eruditiffimus atque Clariffimus, CORNELIUS de HASE, SS. Th. Doct.& Prof. P. O. Ill. Lycei ad aliquot annos Rector Magni­ficus, Facultat. Theol. aquè ac totius S. Vener. Minifterii Senior, Paræcia primum Martiniane dein Mariane Paft. Primarius. Avia, T.T. SARA WOLTERA, T.T. LAURENTII WOL TERI, Mercatoris hic loci florentiffimi,& T.T. ANNE GRONDIE, filia. Proavus T.T. JOHANNES DANIEL de HASE, Negotiator Francofurti ad Monum celebratiffimus cœtús­que Bockenheimenfis Reformati presbyter. Proavia, T. T. SUSANNA DE BOMMERT, fia T. T. SEGERI DE BOMMERT& SAREE GOMARE, celebratiffimâ Wachtmannorum at­que Gomarorum gente oriundæ. Maternum genus ornat, Avus, Vir Nobiliffimus atque Ampimus ALBERTUS LÖNING, Magnarius ex præcipuis, urbisque noftræ Senator meritiffimus. Avia, Nobiliffima& præftantiffimi exempli Matrona GESA COPERA. Proavus, T.T. JASPAR LÖNING, Mercator honeftiffimi nominis. Proavia, T. T. WUNIGUNDA BERENSIA. Ad fplendidos hofce natales, cùm accederet follicita educatio, quâ omnibus fexus fui decoribusinnutriebatur, facilè advertebat animum Viri plurimùm Venerandi atque Eruditiffimi, GEORGII LUDOVICI RHODII, SS. Th. Doct.& ad D. Remberti Paftoris fidiffimi, defideratiffimi, in cujus torum, nuptiis A. MDCCXXXVI. a. d. 2. Octobr. celebratis, tranfiit. Nulla quidem prole ditatum hoc conjugium, at blandiffimâ animorum conjunctione exoptatiffimum fuit, hilque illi ad felicitatem defuit, nifi quòd exiguæ admodum durationis effet, cùm dileétiffi­mus Conjux illi, nondum exacto tertio anno, jam xix. Aprilis A. MDCCXXXIX. morte erperetur. Ferebat quidem hanc jacturam chriftianâ patientiâ, animóque Dei vias piè devene­rante, fed cariffimi conjugis memoriam fimul menti tam altè infixam gerebat, ut, quod retabat temporis, femet frequentiori hominum confortio ferè fubducens, in feceffu quietè tranfi­gere quæreret. Cúmque dudum femet, pietate minimè fucatâ, Deo fidiffimoque Ecclefiæ marito confecraffet, quicquid reftabat temporis, precibus pietatisque tam publicis quàm pri­vatis exercitiis, unicè intenta, illi foli impendere ftudebat. Tantò id ipfi facilius erat, quo magis femper animo à faftu ævique illecebris alieniffimo mundum contemplata fuerat. Quòd reliquum eft, in totâ vitâ non tantùm fingularem præ fe ferebat candorem, fed& avaritiam fugiens charitatis proximi fe pleniffimam omniúmque chriftianarum virtutum ftudiofif­fimam, ipfo opere, demonftrabat. Ad corporis ftatum atque conditionem. quod attinet, cum infirmiori valetudine jam per plures retrò annos conflictandum habuit. Tuffi enim fæpiffimè infeftabatur, quam haud rarò hæmoptyfis ex pulmonibus motúsque febriles comitabantur, acque vigor virésque pedetentim magis magisque adfligebantur. At follicitè obfervata diæta, exquifitiffimáque adhibita remedia, cum placidiffimæ mentis tranquillitate, eam femper vir reparationem eámque refocillationem dabant, ut, fi Deo ita vifum fuiffet, diuturnior vita fperari potuiffet. Verùm ante fesquiennium circiter, præter memorata pectoris incommoda, febris primum tertiana, dein quotidiana intermittens, eam invadebat. Et, licèt, præteritâ æftate, illâ quoque non parum levata videretur, reftitutionisque fpes adfulgeret, eadem tamen fub autumnum non folùm cum tuffi recurrebat; fed&, cùm utraque aliquandiu duraffet, accedebat febris lenta continua, cúmque illâ crebri dolores pleuritici. Quæ omnia cum nonnunquam iterum ceffarent, ipfáque tam neceffariis nutrimentis, quàm nocturnâ quiete, non parum reficeretur, imminens quidem mortis periculum quoque ininui videbatur, at tandem tamen eadem incommoda adeò ingravefcebant, ut ulteriorem opem ars machaonía negaret, sícque reliquis etiam exiguis viribus abfumptis, eadem quarto labentis menfis die, circa feram matutinam, placidâ avanure, animam fidiffimo Servatori, cujus arctiorem communionem tamdiu támque fervidè anhelaverat, redderet, annos nata XXXII. cum 12. feptimanis& 2 debus. Ducetur hodiè pompa funebris, ad componendas in æde D. Virginis inortales exuvias; cui rei hora I. pomerid. ex more deftinata eft. V. P. P. Bremæ a. d. vIII. Jun. A. CIOCCLVI.