tineat ftatus defunctorum, qualis ille futurus fit, quantum de illo noffe nobis conducit, Sacrae Litteræ, licet illud quibusdam non videatur, neutiquam reticuerunt. Socialem illum fore& reciprocum commercium interceffurum BEATE IN DOMINO DECE DENTIBVS, cum Sofpitatore, redemtorum capite, vel fola dictio Phil. I, 23. ESSE CVM CHRISTO docet; itidem CVM SPIRITIBVS PERFECTE JVSTORVM( Ebr. XII, 23.) per Apocalypfin D. Johannis edocemur, primas ducentem lineas de indole hujus focietatis, ex quibus, adhibitis notionibus quas præcepta de natura focietatis inter mentes creatas pandunt, cognitio ejus fufficiens poteft colligi. Sed ifta nunc non nobis licet perfequi. Anfam ad has meditationes nobis præbuit duplex funus, MATRIS& FILII, quod utrumque in fronte hujus tabulæ defignavimus, quorum poftremum ante bimeftre tempus, prius nudius fextus tumulis fuis illatum eft. Mentes a vinculis mortalibus exfolutæ, ut Chriftiana charitas nos fperare jubet, translatæ funt in focietatem beatorum, in qua commercio fruuntur& puriore ab omnibus defectibus & diuturniore, quam ipfis in hoc feculo frui datum fuerat. Nifi cum paganis proni fimus in errorem, umbras per aquas fluminis Lethe, oblitas rerum quas in hac vita expertæ funt, deletamque illarum in eis effe recordationem, concipere poffumus delitias quas guftant in beato ftatu, junétis gratiarum actionibus Liberatori qui fanguinis fui lytro ipfas redemit,& fpiritu fuo in femitas ad beatorum fedes tendentes, deduxit: MATRE gaudente, quod ex fua cura inftillatis a teneris FILIO pietatis feminibus, illum in hereditate fanctorum in luce amplecti; Filio quod genitrici pro cura& follicitudine in hoc feculo, grates gratiffimas, referre, uterque vero, quod omnium bonorum& mifericordiæ fonti exuberantiffimo, Deo triuni, in focietate coelituum laudes perfolvere poffint æternas. Sint licet illorum gaudia longe remota ab illis, quæ a fenfibus& affectibus in corpore mortali foventur, rationi tamen funt confona& ex nobilioribus cogitationum repræfentationibus atque experientia refultant. Memoria defunctorum noftrorum meretur confervari& ad po fteros transmitti. Quamobrem initium ducemus ab encomio
MATRIS
Matronæ præclari exempli. Genus illa duxit a majoribus de omni re publica& facra patriæ noftræ meritiffimis, PATER ejus fuit Vir Confultiffimus& Ampliffimus HERMANNVS MEIER, J. U. D. Senator infigni Auctoritate gravis, ecclefiarum in agro& hofpitalis ad D. Remberti Patronus, atque Edilis templi Ansgariani. MATER T. T. GESA HANNEKEN. AVVS in ftammate paterno T. T. HENRICVS MEIER, laudabilis collegii Seniorum, Senior fpectatiflimus. AVIA GERTRVDIS CHYTRAEA, Ampliffimi Senatoris MATTHAEI CHYTRAEI J. U. L. cujus eruditionis politæ extant monumenta in carminum ejus collectione& T. T. HELIAE WACHMAN FILIA. Ifte Matthæus FILIVS erat NATHANIS CHYTRAEI, Viri Celeberrimi nominis, illuftris Scholæ noftræ luminis, S. Th. Profefforis& Rectoris Magnifici perpetui, fratris Davidis Theologi Roftochienfis celebratiffimi& GERTRVDIS PRENGERS, quam genuerant T. T. HENRICVS PRENGER, Senator Roftochienfis,& T. T. GERTRVDIS LEVARDEN. Memorata vero abavia Wachmanna nata fuit ex T. T. JOHANNE WACHMANNO, urbis noftræ Senatore Ampliffimo& T. T. ILSA KRAEFTING, FILIA T. T. HENRICI KRAEFTING. PROAVVS fuit T. T. HENRICVS MEIER, Magnarius florentiffimus, PROAVIA T. T. KVNIGVNDA DINKLAGEN, FILIA T. T. JOHANNIS DINKLAGE& T. T. ANNAE AVERDAM. In genere materno Avvs fuit T. T. JACOBVS HANNEKEN, Ne