RECTOR& PROFESSORES
ACADEMIE
DUISBURGENSIS
S. D.
Orbem in hoc Orbe noftro verti perpetuum, Qui dolent nimium, dedoleant oportet, fi cogitent, Quantam medicinam& morbis noftris& moribus Cunctisque, quibus exagitamur miferiis,
Ipfam hanc rerum Viciffitudinem Sapiens illud optimumque Numen effe voluerit. Hæc enim nifi fatorum leniret feriem Quod malis foret malagma, quæ turbidis rebus malacia? Adeo cadaverofa temporum noftrorum confpicitur facies! Adverfus quam Animus ipfâ erigendus eft Viciffitudine; Cujus beatæ& folamen allaturæ meditationibus Non immorari tantum nos convenit fed& immori. Aditus fic fiet certiffimus ad illa adyta, Cælorum templa ferena,
'
Nubes ubi nullas nebulasque, nulla tonitrua, Aut fimiles experiemur terrores Terræ noftræ proximos, Vaporibus vappaque malignitatis poftrema turbida. His altius fi fuper hanc Atmofphæram caput extulimus Nil nifi fudum nifi férenum perpetuum. Merus imò nobis apparebit meridies: Ubi non tam Sole fruentes hoc igneo, Quàm folo illo gaudebimus Bono, ac verè folido, Quod quia dirigit omnia folum Verum poffis dicere Solem,
Ex fapientis Romani, Carcerem pro Mufeo habentis, Ad hanc regionem nudius tertius emicuit
fententia.
Nobiliffimus ac præftantiffimus Vir juvenis
D. JOHANNES SCHOENE,
Sacrarum Literarum Cultor egregius.
Si Patria cuiquam decus, fi Parentes afferant, Talium numero Hic accenfendus eft merito.
In antiquiffima Urbe Fabirano, quam Bremam dicimus hodie, Nobiliffimis in hanc lucem editus fuit Parentibus die VII. Octobris Anno XXXIII. hujus feculi,
aliquor
defunctum
'
9
Patrem habens Virum nobiliffimum& confultiffimum JOHANNEM SCHOENE Iuris in Athenæo Bremenfi Doctorem publicum, Longa Majorum, eorumque patricii fanguinis ferie confpicuum, Qua præter Schonæos etiam Wachmannos, Stedingios Borckumios, Afchenios, Tesmaros ac Chytræos denique
Præclara fane apud Bremenfes recenferi videmus nomina: Matrem vero GESAM MARGARETHAM ERBERFELDIAM, Matronam ut fexus fui dotibus eximiis,
Sic Patre fimul Avoque, PHILIPPIS ERBERFELDIIS, ornatiffimam: Illo quidem Reipublicæ Bremenfis Senatore& Magnario, Hoc vero in Urbe noftra Duisburgenfi quondam Prætore Regio, Regiam non modo ad Juftitiæ, fed Pietatis etiam cultum viam Vita pariter moribusque& Scriptis munire folito.
Ad novum verò hunc Noftrum Caeli Municipem quod attinet, mox adolefcenti tincto moribus Optimis illi jam puero Præclaris etiam deinceps difciplinis innutriri contigit: lis præfertim, quæ viam muniunt
Ad cultus divini Myfteria
'
Solos fibi, graffans ut fiftatur Iniquitas, Oculos religiofos,& mentem defæcatam pofcentia. Huc itaque vota convertens huc ftudium, Domi forisque fub fummorum Virorum aufpiciis Quorum nomina aliquando pofteritas Sacratioris Minerva, Sophies divinæ, peplo adjiciet, Primum Bremæ, dein Trajecti in Batavis Telam feliciter inchoatam porro pertexuit Eas referens laudes, iisque mactatus encomiis,
'
Ut Societati Bremenfium Teutonica a Secretis conftitui meruerit. Sic teftam pectoris finceram confecrare geftiens, Ne quidquid infufum foret acefferet, Eam optimis Scientiæ multiplicis imbuit odoribus Donec ultimam ftudiis academicis additurus coronidem Noftram quoque Mufarum palæftram fibi vifendam ftatueret, Sed vifit tantum, viditque per menfes aliquot, Fatali correptus ante Octiduum catarrho,
Ac præter fpem omnium XVII. die hujus Februarii Circa horam vefpertinam confumptus feptimam, Vos Cives Academici
Novum hoc fragilitatis humanæ fpecimen,
Dum, exequias ut fimul XX. hujus Menfis die eatis, monemini, Non pompa, non alterius, nefcio cujus, Vanitatis imaginem Vobis, fi fapitis, ante oculos ponite.
Scribebam raptiffime
JOANNES HILDEBRANDUS WITHOF,
Hiftoriarum Eloquentiæ& Græcæ Linguæ, Profeffor Ordinarius.
TEUTOBURGI AD RHENUM, Typis Joannis Sebaftiani Straube, Acad. Typogr. ANNO M DCC LIX.