Druckschrift 
Rector & Professores P. Illustris Scholæ Bremensis Lectori S. : Consule Romano non indigna vox erat, [...]. Suspendimus tabulam hanc Viro [...] Jacobo Hunekenio [...] : [...] tandem exhaustis viribus, ad d. XIX. aprilis [...] exspiravit : V.P.P. Anno MDCCXLI, a.d. XXIV. Aprilis.
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

RECTOR& PROFESSORES P ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.

C

onfule Romano non indigna vox erat, qua tam huius honoris feliciter gefti, quàm eloquentiæ laude, celebratiffimus Tullius, rationem redditurus, cur, fi quid obtigerit, aquo para­tóque animo moriturus fit, exclamat IV. in Catilin, cap. 11. Neque enim turpis mors forti vire poteft accidere, neque immatura confulari, nec mifera fapienti. Tur­pis Veteribus mors habebatur, quæ animum ejus, cui imminebat frangens, metu terroréque illum percellebat: quo fenfu idem Orator VIII. Philipp. cap. X. Tur­pem fugam mortis memorat, quam omni morte pejorem pronunciat. Hanc igitur non poffe accidere Viro forti exiftimabant, quia fortis titulo illum tantùm dignabantur, qui nihil,& præcipuè ne ipfam quidem mortem timeret. Qui fortis eft, fine timore eft, ait Seneca Epift. LXXXV.& paulò poft: Quid ergo inquis: mortem, vincula, ignes, alia fortune tela non timebit? Non: fcit enim illa non effe mala fed videri. Immaturam appellabant mortem, quæ non folùm floridiori ætate, vegetioribúsque adhuc annis fubeunda, fed præcipuè ante­quam quis propofitam fibi gloriæ honorisque metam attingere, aut Reipublicæ utilis effe potuiffet; unde talis evenire non poterat Viro confulari, utpote qui in fummo dignitatis faftigio, fa­luberrimam jam Patriæ operam præftiterat: quare iterum viginti annis poft in hæc verba digitum intendens Cicero Philipp. II.cap. XLVI. dicebat: Etenim fi abhinc annos prope viginti, hoc ipfo in templo negavi poffe mortem immaturam effe confulari, quanto verius nunc negabo feni? Mihi verò, Patres Confcripti, jam etiam optanda mors eft, perfuncto rebus iis quas adeptus fum, quásque geffi. Miferam denique non poffe accidere mortem fapienti cenfebant, utpote quem fuis fatis divitem bonis,& perpetuò, inque ipsâ quoque morte beatum reputabant. Verùm utut hæc fpe­cie non careant, ex turbidioribus tamen philofophiæ ethnicæ& partim Stoicæ, unde in multis ipfe Cicero proximè aberat, fontibus, pullulârunt, qui uti verum omnis virtutis principium, le­gitimam normam, debitúmque finem pandere non poterant, ita omnium minimè certam beatitatis fpem fuppeditare valebant. Tum autem demum rectè ifthæc& verè dici poterunt, quando ad fanioris falubriorisque Doctrinæ normam exacta erunt. Hæc veri nominis fortitudinem in eo collocat, quod quis per fidem, mundum, peccatum, Satanam, imò quod magis eft, femet ipfum vicerit. Id qui fecit, fortior eft, quàm qui fortisfima vincit mænia, nec virtus altius ire poteft! Hujus animum nec ipfa mors debilitare, nec Rex ille terroris, ad quem univerfa natura contremifcit, metum eidem incutere valet, cùm non folùm innatam vitæ cupidinem cum terrenarum rerum defiderio dudum fuperaverit, séque& fua omnia divinæ voluntati penitùs fubmi­ferit, verùm& certus fit, fibi ab ipsâ morte nihil mali metuendum effe, fed potius fe in communione ejus, qui mortem perdomuit, morientem, de eadem plenam victoriam reportaturum effe. Sic is cum jufto fecurus eft inftar Leonis catuli,& in ipsâ morte confidit! Quod fi talis divinâ providentiâ in eminentiori loco conftitutus, aliisque cum fummâ auctoritate regendis præ­fectus, fecundùm hujus Doctrinæ præcepta, id unicè quafiverit, ut eorum commoda, cum fupremi Domini fui gloriâ, omni nifu promoveret, ut muneri fuo faceret fatis, ut bonam illæfám­que confcientiam confervaret, imò ipfe fibi fuaéque faluti fedulò confuleret, feu, ut fcitè Sarbievius monet, ipfe fibi Conful, ipfe Senatus effet, nunquam illi mors immatura accidere poterit, cùm & aliis& fibi fatis diu vixerit, dum, quamdiu id fummo vitæ necisque arbitro vifum erat, utrisque vivendo profuit. Denique cùm fola hæc doctrina veræ fapientiæ principia tradat, animis­que inftillet, nunquam illi, qui his mentem ritè imbuit, dictisque& factis eadem exprimere fedulò annifus eft, mors molefta effe poterit, cùm ex iisdem plane perfuafus fit, illam omnibus ve­ris hujus fapientiæ cultoribus maximo lucro fore, cunctisque præfentis vitæ moleftiis atque miferiis exemtos, perfectæ tandem atque æternæ beatitatis participes reddituram effe. Quorfum hæc à nobis dicta fint, in proclivi eft colligere. COBO HUNEKENIO, JCto præcellentiffimo, Reip patriæ Confuli digniffimo,& Scholæ conftituende Duum Viro graviffimo. Sufpendimus tabulam hanc Viro perquam Nagnifico, natalium fplendore multísque meritis& fummâ inprimis inter nos dignitate maximè confpicuo JA­Comitum, Patre editus Viro Nobiliffimo, Ampliffimo, Excellentiffimo HENRICO HUNEKENIO, U. J.D. Sereniffimo Electori Brunsvicenfi& Luneburgenfi à confiliis, ejusdémque ad pacificationem Rysvicenfem de­Intromittebatur is in hoc mundi theatrum clɔloci xvI. a, d, xxI., Octobr. Haga legato, tum verò Rerumpublicarum Hanfeaticarum apud Potentiffimos foederati belgii Ordines Oratori: Matre Nobiliffimâ optimíque exempli Matrona CATHARINA CECILIA COCCEJA. Viro Nobiliffimo, Ampliffimo atque Confultiffimo JACOBO HUNEKENIO, U.J.D. Senatore, cùm alii meritis, tum inprimis crebris legationibus, quarum ultimæ quoque Stadæ cloloc. a. d. xxx. Jul. immor­Avo paterno gaudebat tuus eft, inclyto: Avid Nobiliffimâ laudatiffimáque MARGARETHA ZOBELIA, filia HENRICI ZOBELII, Mercatoris ex præcipuis, Spectabilísque collegii Seniorum membri digniffimi,& Nobiliffimæ Præftan­tiflimaéque ANNE KLAMPIE, Magnifico Confule JOHANNE KLAMPIO natæ. itidem adfcriptum: Proaviam, Lectiflimam Matronam METTAM BOBARTIAM, Filiam Ampliffimi Senatoris JACOBI BOBARTII,& WOMMELIE ESYCHIE, Magnifico Reip. Confule ELARDO ESYCHIO Proavum paternum numerabat GOTHOFRIDUM HUNEKENIUM, Magnarium florentiffimum, fpectatiffimóque Seniorum collegio Maternum flemma non minoribus nominibus infigne eft. Avum enim ex illo nactus eft, Virum de Ecclefia& literis immortaliter meritum, JOHANNEM COCCE JUM, SS. Th. Doctorem, Philologiæ primùm Sacræ& hebrææ inprimis linguæ inter nos, mox ejusdem& Theologiæ in Academia Franequerana, tandem verò& hujus& linguarum orientalium in Illuftri Lugduno Batava, Profefforem Celeberrimum, cujus æ vum latura fcripta, uti Coccejanum nomen dudum æternitati confecrarunt, ita eorundem avroygapa à Magnifico Confule noftro, fingulari liberalitate dono oblata, Bibliothecam noftram publicam etiamnum ornant: Aviam, Matronam omni fexus foeminei laude commendandam CATHARINAM DEICHMANNAM, HENRICI DEICHMANNI, Viri Ampliffimi& Senatoris Monafterienfis meritiffimi, filiam. Maternus proavus eidem obtigerat, Vir Spectatiffimus TIEMANNUS COCH, urbi noftræ à Secretis. Proavia, ILSA BAKENIA Magnarii& Senioris Spectatiffimi& ANNA KOTHENIE filia. ret, à cariffimis Parentibus maturè ftudiis dicatus,& Alcmariam miffus, Eruditiffimo Vefalio Mobachio, formandus traditus eft. Pofitis illic ftudiorum rudimentis eadem mox Lugduni Batavorum urfit, in humanio­Tam clarorum majorum veftigia ut preme­ribus ductu Summi Johannis Friderici Gronovii& Theodori Ryckii, in philofophicis Clariffimi Burcbardi Volderi, in jure autem, tam civili quàm publico, Virorum æterni nominis Jobannis Voetii& Gerbardi Noodtii, ufus. Sub quibus tantos in his omnibus fecit progreffus, ut abfolutis feliciter laboribus academicis, jam XXII. ætatis anno, habitâ, non fine infigni laude, differtatione inaugurali DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM, Ultrajecti clolocLXXXVII. a. d. 111. Sept. in utroque jure Doctor renunciaretur. fimi STATII EDZARDI, Magnarii feliciflimi Patriaéque Senatoris filia, matrimonio, quod, fi unicum annum demas, ad dimidium feculum perduravit, conftans hîc domicilium erexit. Vidit ex hoc conjugio quater­Hinc avitos repetens lares, Bremam noftram invifit, initóque mox eum Nobiliffimâ virgine GESA EDZARDIA, Viri Nobiliffimi atque Amplif­nam prolem: Virum Nobiliffimum HENRICUM HUNEKENIUM, U. J. D.& cùm maximè Reip. à Secretis: cui primùm nuptum ceflit Lectiffima laudatiffimáque Virgo MARIA LUDER SENIA, Mercatore integer­rimo JOHANNE LUDERSENIO genita, hac verò præmaturo fato è vivis ereptâ, fecundis votis Nobiliffima Virgo ESTHERA ANNA HONERTIA, Nobiliffimi atque Excellentiffimi Viri JOHANNIS HONERTII, fupremi dicafterii Frifiæ Orientalis Proprætoris graviffimi, filia. Ex priori vidit defunctus Conful neptem unam, lectidimam virginem GESAM SARAM, ex pofteriori duas, egregiam itidem virginem MARIAM, nee non JOHANNAM BEATAM, quarum pofterior tamen in teneriori jam ætate fublata, beatorumque ut fperamus choro adfcripta eft. Primogenitum excipiebat filiola SARA, fed quæ cùm vix lucem adfpexiffet, xiv. à nativitate die, iterum exftincta eft. Compenfabatur hæc jactura tertia prole, quæ divinâ adhuc benignitate fuperat. Eft hæc Nobiliffima& multis prærogativis inclyta Matrona CATHARINA CECILIA HUNEKENIA, quam fibi cllccxiv. a. d. xxx. Januar, fortunato connubio junxit Vir Nobiliffimus Ampliffimus atque Confultiffimus JOHANNES COCHIUS, U. J. D. Senatoriíque ordinis in Rep. noftrâ eximium decus, cui inde nati funt VII. liberi 1. JOHANNES, 2. JACOBUS, utrique in infantia demortui, 3.& 4. duæ Lectiffimæ Virgines REGINA AGATHA& GESA SARA, Dei munere adhuc fuperftites. 5. JACOBUS optimæ fpei juvenis, nu­per admodum, edito infigni profectuum fpecimine, Civium Illuftris Lycei numero adfcriptus, 6. filiola mox à partu iterum fublata& 7. JOHANNES egregia indolis adolefcens. Reftat ultima optimi Confulis Filia No­biliffima Virgo SARA SUSANNA, fed quæ ante anni fpatium clolǝccxL. a, d, XVIII. Aprilis eidem præpropero fato adempta eft. Infignes animi dotes, uberémque Doctrina copiam ut in aliorum commodum impendere poffet, occalio ipfi mox fuppeditata eft, cùm clolocci, a. d. xvIII. Maji in Procerum ordinem cooptaretur, ubi varia quæ fuftinuit munia ftrenuè tuendo, Themidis fidum femet facerdotem præbendo, tum quoque fe his qui ad eum accedebant facilem exhibendo, non civium tantùm animos fibi devinxit, fed& Procerum adfectum ulterius ita demeruit, ut clǝloccxxxvII. a. d. XIII. Octobr. applaudente universâ civitate, ad fummos confulatus honores eveheretur. In quibus priftinæ vitæ rationem tenens, facilè impetravit, ut& vivum in oculis ferrent,& ereptum nunc acerbè lugeant. Ufus fuit plerumque valetudine non nimis firmâ, cùm& phlegmate atque rheumatismo, præcipuè autem vehementioribus arthritidis fixæ doloribus fæpius infeftaretur, quibus tamen omnibus fingulari temperantia, adhibitáque in tempore arte medicâ ita obviám ibat, ut nihil inde magnopere metuendum effe videretur. At fub initium hujus anni ingravefcebant hæc mala, maxime cùm arthritis exteriores corporis partes deferens interiores arctius obfideret, crebrosque fpasmos ftomachi& inteftinorum cieret, accedentéque hemiplexiâ, alvo difficili& appetitus proftratione cibum ægrè amplius admittere poffet, unde fruftra adhibitis exquifitiffimis remediis, tandem exhauftis viribus, Nobilit Aprilis inter quartam& quintam pomeridianam, annum agens 1.xxv. placide expiravit. Quod mortale erat tumulo hodie in de D. Ansgarii inferetur. Quare quin, lugente universa civitate, vos quoque Nobilift. mi Illuftr. Lycei Cives, quid optimo Scholarcha debeatis, frequentes in funus eundo, teftatum facturi fitis, nulli dubitamus, V. P, P, Anno cllccxLi, a. d, xxiv. Aprilis,