RECTOR& PROFESSORESP ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.
H
Trium
onorificum omníque exiftimatione dignum ADVOCATI munus eft, fi qui illud fuftinent, eo ritè defungi, ejúsque decus dextrè tueri allaborent. Apud Orientis quidem populos, ubi Jus ex æquo& bono, aut fecundum paucarum clariffimarúmque Legum, receptámve& conftantiffimam confuetudinem, fine morâ atque ambagibus dicitur, hoc officii genus planè exfulat, at in illis regionibus, ubi incredibilis Legum multitudo, maximáque diverfitas obtinet, tum quoque ipfarum infuper Legum verba aut ratio non fatis femper patent, quin& peculiaria ftatuta aut fori praxis nonnihil illis derogant, tum porrò ad protrahendas lites variis exceptionibus, dilationibus diverfíque generis Juris remediis campus relictus eft, inprimis autem à minimarum rerum certive articuli temporis obfervatione aut neglectu, tota nonnunquam caufa pendet, facillimè horum omnium non fatis gnari illâ caderent, accedentéque aftutâ adverfæ partis calliditate, fummum jus fumma injuria evaderet, nifi forent, qui patrocinium fuum illis commodando hunc defectum dexteritate fua farcirent. Non immeritò itaque Imperatores Leo& Anthemius illos L. 14. C. de Advoc. diverf, Judiciorum invidendo hoc encomio ornant: ADVOCATI, qui dirimunt ambigua fata caufarum, fuaéque defenfionis viribus in rebus fape publicis atque privatis lapfa erigunt, fatigata reparant, non minus provident humano generi, quam fi præliis atque vulneribus patriam parentésque falvarent. Nec enim folos noftro imperio militare credimus illos, qui gladiis, clypeis& thoracibus nituntur. fed etiam ADVOCATOS. Militant namque caufarum patroni, qui gloriofe vocis munimine confifi laborantium fpem, vitam ac pofteros defendunt. Neque mirum idcircò eft, operam hanc in Rep. Romana adeò honeftam effe habitam, ut nec fummæ dignitatis Viri eam defugerent,& Cicerone tefte pro Sulla cap. XXIX. L. Torquatus Conful reo de pecuniis repetundis Catilina, fuerit advocatus, bumanitatéque addu& tus advocationem, fella curuli atque ornamentis fuis confulatus boneftarit: quin& Cenforii Confulares multi phales, laureas fori fpeciofis certaminibus occuparent, ut ait Ammian. Marcell. Lib. XXX. Cap. IV. in Rep. autem Chriftianâ& ipfi Imperatores ADVOCATORUM ECCLESIÆ nomen, titulis fuis jungi,& cum Regibus Franciæ fe ab Ecclefiâ Romanâ ADVOCATOS contra Longobardos eligi paterentur. Ne quid jam de honoribus infignibúsque privilegiis Advocatis ab Imperatoribus Principibúsve conceffis dicamus, quemadmodum Imp. Anaftafius L. 4. C. de Advoc. diverf. Judicum: Laudabile vitaéque hominum neceffarium advocationis officium, maximè principalibus præmiis oportere remunerari, pronunciavit. At hæc omnia in illos tantùm dicta effe cenferi debent, qui fpartam hanc dextrè obeunde, femet hac exiftimatione atque præmiis dignos præftant, neque adeò rabularum inftar, turpis lucri caulâ quibuscunque obviis etiam iniquiffimis, venalem linguam calamúmque proftituunt, fed illas tantùm caufas patrocinio fuo dignantur, de quarum juftitiâ inftituto follicito examine certi funt, hásque fummâ fide non folùm, fed& fedulitate agunt, nec infatiabiles, in diem protrahunt, litésve ex litibus ferunt. Hi alieni ab illis vitiis, quæ graviter loco laudato perftringit Ammianus Marcellinus, minimè opus habebunt artibus& calliditate advocatorum, nequitia armis, per que abducantur Judicum animi, ut loquitur Quintilianus Declamat. CCCXXXIV. nec verborum lenociniis indigebunt, ut malæ caufæ colorem quærant, cùm nuda veritas nativo fplendore fatis niteat, unde& fallacem ornatum Veteres abeffe ab hoc munere voluerunt, ut idem Quintil. Inftit. Lib.XII. cap. IX. docet, fcribens: Veteribus quidem etiam diffimulare eloquentiam fuit moris: idque M. Antonius precipit, quo plus dicentibus fidei, minúsque fufpeite advocatorum infidia forent. Atque hæc fine dubio ratio eft, cur eædem Leges, quæ bonis honores& præmia, infidis atque malis quoque fori interdictionem,& varii gene ris pœnas ftatuerunt. Imò non aliam ob caufam prudenter Ju civile L. fin. C. de poftul. ad hoc officium folos Chriftianos admittit. Chrifli enim Doctrina fola ritè docet, ut in omni vitâ. fic& in hoc munere juftè& convenienter Legi amoris proximi verfari, imò ita ut hic illæ fam confcientiam fpémque immotam ferves, quòd& ipfe JUSTUM ILLUM, ADVOCATUM HABEAS APUD PATREM, ejúsque patrocinio atque meritis fretus, aliquando coram tribunali Supremi Judicis, in tremendo illo die cum parrhefià confiftere queas. Talem qualem hactenus defcripfimus, fe præftare omni virium contentione femper annifus eft, quem hac tabellà, fed præmaturo fato, tam fuis, quàm omnibus, quibus ejus opera adhuc prodeffe potuiffet, ereptum fiftimus, Vir Nobiliffimus atque Confultiffimus HENRICUS BENDELEBEN, U. J. D.& in foro patrio per XX& quod excurrit annos Advocatus, candore atque fide nulli fecundus. Lucem is hic vidit A. cl loc XCIV. a. d. XVI, Aug. Patrem nactus, Virum Nobiliff. Ampliff. Prudentiff. CHRISTOPHORUM BENDELEBEN, Magnarium ex præcipuis, Spectabilis primùm Collegii Seniorum Membrum, dein Reip. Senatorem& ad æd. D. Virg. Ædilem digniffimum, Matrem, Nobiliffimam multisque prærogativis confpicuam METTAM ELDERHORSTIAM. Paterni ftemmatis, Avum, JOHANNEM BENDELEBEN, Mercatorem Jeveranum celebratiffimum, Aviam, ERMEGARDEM HOHTMAKERAM, JOHANNIS HOHTMAKERI, Negotiatoris haud poftremi itidem Jeverani, Filiam. Proavum, Plurimum Reverendum atque Doctiffimum CHRISTOPH. BENDELEBEN, V. D. M. in coetu tractus Jeverani Vilfelfenfi digniffimum, JOHANNIS BENDELEBEN, Oraculorum divinorum in Ecclefiâ Tettenfi Interpretis facundiff. Filium. Maternum ftemma ornant, Avus, HENRICUS ELDERHORSTIUS, honeftiffimi nominis Mercator. Avia, præftantiffima foemina REGINA EHLERSIA, CHRISTIANI EHLERSII, Mercatoris non infimi ordinis,& REGINE KOLDEWEYEN, Filia. Proavus, LUDERUS ELDERHORSTIUS, Magnarius inclytus; Proavia, ADELHEIDA TAUKEN. Puer, maturè à Parentibus in ludum literarium miffus, ejúsque curriculo cum laude peračio, ad altiora fubfellia fub autumnum A. clɔ lǝcc XI. promotus eft, ubi fummâ itidem induftriâ nec minori modeftia res fuas egit, ufus difciplina Virorum tum temporis in omni fcientiâ Celeberrimorum, in elegantioribus quidem ftudiis IOH. HAVIGHORSTII, in philofophicis JOH. TILINGII, in Jure CASPARI RHEDENII, CHRISTIANI ALBERTI HAKEN& JOHANNIS IKENII, ex quibus omnibus nemo hodiè præter Magnificum atque Ampliffimum RHEDENIUM confulari purpurâ nunc infignem fupereft, fub cujus ductu, poftquam primùm A. cla lacc XIII egregium in arte oratoriâ fpecimen gratulando Potentiffimo Boruffia Regi FRIDERICO WILHELMO paternum thronum publicè edidiffet, Differtationem à le confcriptam DE MOMENTO a. d. VI. Sept. clɔ locc XV ftrenuè defendit. Relictis his in patriâ profectuum documentis, Halam Magdeburgicam conceffit, thefaurósque, audiendo fummâ attentione in Politicis& Jure Naturali, Viros toto orbe Celeberrimos Thomafium& Fleifcherum, tum temporis adhuc extraordinarium, in hiftoriâ antiquâ& moderna nec non Jure publico Gundlingium, Hahnium, Ludewigium, in Jure Civili autem& Canonico, Boehmerum& Ludovici, infignibus incrementis auxit. Sic per triennium partibus fuis illic ftrenuè defunctus, præmiffà proprio Marte elaborata eruditâ Differtatione inaugurali, de diverfo Sponfalium Matrimonii Jure, A. cl locc XVIII. a. d. XXVII, Maji folemni ritu, merito fuo, fummis in utroque Jure honoribus ornatus eft. Hinc tandem vifà aulâ Saxonicâ& Boruflicâ, aliisque inclytis Germaniæ urbibus per tractum Clivenfem, Monafterienfem& Paderbornenfem Patriæ redditus, eodem adhuc anno a. d. VIII Nov. ftabili connubio fibi junxit Nobiliff multisque fexus fui decoribus exornatam, tum temporis Virginem MARIAM SOPHIAM TERHELLEN, Viri Nobiliff. Ampliff. atque Prudentiff, Diderici Terbellen, dum viveret, Mercatoris florentiffimi& Reip. patriæ Senatoris infigniter meriti,& Nobiliffimæ Matrona Jobanne Raesfildie Filiam. Ex quâ XII liberos vidit, 1& 2. lectiffimas præftantiffimásque virgines Mettam& Jobannam Sophiam, 3. Chriftophorum, 4. Mariam Elifabetham, 5. Reginam, 6. Annam, 7. Henriettam Mariam, 8. Margaretham, 9. Chriftinam Dorotheam, 10. filium, antequam lucem adfpiceret jam demortuum, 11. Didericum Chriftophorum, quinta claffis difcipulum,& 12. Jobannem Henricum, quorem tertio cum quartâ, quinta, fexta, nona& duodecimo jam maturè fato functis, non nifi quinque fuperfunt, ereptique optimi Parentis obitum cum cariffimâ Matre acerbe lugent. Ad mores ejus totámque vitæ rationem quod attinet, noftro minimé indiget præconio, cùm tota civitas norit, quòd in omnibus dictis æquè ac factis candorem minimè fucatum, fincerámque in Deum pietatem præ fe tulerit, unde& nemo fuit illo ad aliis five privatim omni officii genere, five etiam publicè in foro pro virili fummâ fide inferviendum pronior, veréque de illo dicere poffumus, quod de Tito Ariftone Plinius Lib. I. Epift. XXII. Multos advocatione, plures confilio juvit. Valetudine quidem videbatur gaudere fatis firma, verùm uti ante XX circiter annos gravi incommodo correptus eft, ita feliciter licèt reftitutus, cachexia tamen pedetentim laborare coepit, quæ ante VI circiter hebdomades inferiores corporis partes potiffimùm occupans, fruftra adhibitis remediis tanta mox incre menta fumfit, ut pedes tumor hydropicus, totum corpus autem virium proftratio,& pectus afthma invaderet, unde accedentibus crebris animi deliquiis, tandémque catharro fuffocativo, placidè piéque a. d. IX, Nov, hora XI. matutina obdormivit, Mandabitur hodiè corpus quàm honorificis exfequiis fepulchro in ad, D. Ansgarii P. P. a, d. XIV, Nov. clo loce XLII.
9