RECTOR& PROFESSORESP ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.
udæorum magiftri quoties omni virtutis genere confpicuam, omníque adeò laude digniffimam Foeminam,
breviter fed nervose defcribere volunt, dicere confueverunt an nan idonea eft conjugio Sacerdotali! Non id quidem ex nimiâ atque invidiosâ hujus ordinis veneratione profectum effe cenferi debet, fed ex ipsâ potius Lege divinâ originem repetit. Requirebat enim ipfe Legislator Ifraëlis fingularem in conjugibus Sacerdotum Sanctitatem, eámque ob caufam, cùm omnibus Ifraëlitis, cujuscunque etiam effent ordinis, omnis generis conjugia,( exceptis tantùm cum alienigenis, aut quibusdam iisdem oriundis) permitteret, illis contra temeratas, profanatas, aut que labe quadam notate, aut in ejus tantum fufpicionem venerant eámque ob caufam dimiffæ erant, ducere feverè interdixerat, quò Lex Lev. XXI. 7. propriè tendit, additâ fimul hac ratione, quòd Sancti effent Deo fuo. Non tantùm faciebat hoc ad prifcorum illorum cultus umbratilis adminiftrorum decus dignitatémque tuendam, fed& quemadmodum hi imaginem gerebant tam generatim Regii illius Sacerdotii| PET. II. 9. credentium Novi Foederis, quos Chriftus Sacerdotes fecit Deo Patri fuo Apoc. I. 5. quàm figillatim eorum, qui Sacris fub meliori ceconomiâ operantur,& alios quoque Deo ut fertum purum adducunt, JES. LXVI. 20. 21. ita non folùm illi fine difcrimine hoc ipfo erudiuntur, qualem fibi præcipuè vitæ fociam quærere debeant, ut nubere queant in Domino, I COR. VII. 39. fed hi inprimis fe eo admonitos reputare debent, qualem fibi jungere ipfius muneris quod fuftinent, ratio atque dignitas exigat. Hinc in CONSTITUTIONIBUS quæ vulgò APOSTOLICA dicuntur,& licèt ab ipfis Apoftolis minus rectè credantur profectæ effe, canæ tamen funt antiquitatis, Lib. VI. Cap. XVII. non folum Lex illa fecundùm literam eò adplicatur, fed& ejus præcipuus fcopus atque intentio, occafione verborum Pauli I TIM. III. 4. inter illa, in qua, antequam Epifcopus& omnis ordinis clericus muneri inauguretur, fedulo inquiri debeat, recenfetur Lib. ii. Cap. II." Ουτω γαρ δοκιμαζεύω, ὁπότ' αυτὴν χειροτονίαν λαμβάνων καθίςαται ἐν τῷ τόπῳ τῆς ἐπισκοπῆς, ἐι ἔτι σεμνὸς, τιςὸς, καὶ μέσα ps and ev. Ita autem exploretur, cùm manuum impofitionem accipiens, in Epifcopatus loco conftituitur, utrum fit gravis, fidelis& compofitus: UTRUM UXOREM HOमे NESTAM ET FIDELEM HABEAT AUT HABUERIT. Certè fi ullius, hujus quàm maxime intereft tali Conjuge gaudere. Hæc enim ut perpetua, quamdiu fata finunt, vitæ comes, non folùm hujus æquè ac laboris tædia atque moleftias multis modis lenire virúmque fublevare, fed& in ipfis fpiritualibus illi adjumento effe plus unâ ratione poteft, quod meritò inter fructus, à piâ uxore exfpectandos, numerat,& celebratiffimæ in Novi Foederis tabulis PRISCILLA exemplo confirmat CHRYSOSTOMUS Libr. de Virginit. cap. XLVII. Hujus junctâ operâ atque precibus, non parum promoveri poteft, quod in Epifcopo iterum flagitat GENTIUM DOCTOR I TIM. III. 4. ut contineat réxva iv iwcrazy perà dans oeuvóruros, liberos in fubjectione cum omni honeftate. Quin. & hæc non minùs quàm maritus ipfe aliis& inprimis coetus membris laudabili exemplo præire,& ad fanctitatis ftudium profequendum infigni incitamento effe poteft. Quò felicior autem reputandus eft Verbi Divini Adminifter, cui talis Divinâ Providentiâ obtigit focia, tantò acerbior fine dubio ejusdem iactura effe debet, inprimis quando illâ ætate contingit, quæ ejus adjutricem operam adhuc maximè requirere videbatur. At uti debita agnitio liberrimæ, fanctiffimæ, imò fais omnia in bonum convertentis voluntatis fupremi Domini, cui fe totum mancipavit, ipfi femet piè fubmittere jubet, ita vel ipfæ invidendæ dotes, quarum contemplatio, dolorem præcipuè exafperare videtur, eundem maximè mitigare valent, cùm hæ indubiam fpem fuggerant digniffimum tenerrimi amoris objectum, ad meliorem vitam translatum effe, sicque vel lætari liceat, ut de Petro Apoftolo, cùm uxorem fuam ad mortem duci videret, refert CLEMENS ALEXAN DRINUS Strom. Lib. VII. cap. 312. Tns uλσews xági nay tus is dixov avanouidas ob vocationem& in domum reductionem. Hæc veri folatii principia rata effe jubeat omnis confolationis fons, ad deje& tum juftiffimo moerore Viri admodum Vener. atque Doctiff. HERMANNI HENRICI SCHUMACHERI animum erigendum! qui Nobiliffimam& cum innumeris aliis prærogativis, tum his inprimis quas defcripfimus, animi dotibus abundantiffimè exornatam Conjugem REBECCAM GERTRUDEM MEIERAM, hodiè efferre cogitur. Obtigerant illi A. MDCCXVII. a. d. xxvi. Maji fplendidiffimi natales, Patre enim, nata eft, Viro perquam Magnifico, Nobiliffimo atque Confultiffimo, DIDERICO MEIERO, JCto eminentiffimo, Confule Remp. novis indies meritis fibi devinciente, Scholaéque conftituende Duumviro graviffimo, quem Deus Patriæ quam longiffimè fuperftitem effe jubeat! Matre, Nobiliffimâ& pientiffimâ Matrond, METTA BENDELEBEN. Avus Paternus erat Vir Nobiliff. Ampliff. atque Confultiff. GERHARDUS MEIERUS, U. J. D.& Senator de omni Repub. optimè meritus. Avia, Nobiliff. atque Præftantiff. Matrona ALMATHA VON CAPPELN, Magnifici Confulis DIDERICI VON CAPPELN&( T. T) GEBECCA WACHMANNE filia Proavus,( T.T.) ARNOLDUS MEIERUS, Magnarius ex præcipuis& Spectabil. Collegii Seniorum membrum. Proavia,( T. T.) ANNA NEUMANNIA,( T.T.) EBERHARDO NEUMANNO, Mercatore integerrimo,&( T. T.) ANNA NAGELIA, nata. Abavus, ( T.T.) GERHARDUS MEIERUS, Magnarius itidem boneftiffimi ordinis Abavia( T.T.) METTA VERDENHALVEN,( T. T.) JOHANNIS VERDENHALVEN, Senatoris Meritiffimi in Wildeshaufen,&( T.T.) WENDELIE HAKEN filia. Maternum avum, nacta erat Virum Nobiliff& Ampliff. CHRISTOPHORUM BENDELEBEN, Magnarium feliciffimum, primùm Spectabili Seniorum Collegio, dein autem Ampliffimo Procerum Ordini adfcriptum, nec non ad D. Virg. dilem. Aviam, Nobiliff. METTAM ELDERHORST,( T.T.) HENRICI ELDERHORST, Mercatoris famigeratiffimi,&( T. T.) REGINA EHLERS filiam. Proavum,( T. T.) JOHANNEM BENDELEBEN, ex præcipuis Negotiatoribus Jeveranis, Proaviam, ejufdem ordinis Viri( T.T.) JOHANNIS HOHTMAKERI, filiam ERMEGARDEM HOHTMAKERAM. Abavam, Virum plur. Reverendum CHRISTOPHORUM BENDELEBEN, Verbi divini adminiftrum in Wiefels tractus Jeverani, filium Viri itidem Venerandi JOHANNIS BENDELEBEN, Paftoris in Tettens. Ab optimis Parentibus piè defuncta, inde à teneris unguiculis follicitè educata, omnísque generis virtutibus tenerior mens imbuta eft. Licet autem, quæ hanc præcipuam fuam curam faciebat, pia mater illi accelerato fato jam A MDCCXXVII. a. d. 6. Aug. furriperetur, provida tamen Dei cura iacturam hanc abundè reparavit, Nobiliffimâ noftrisque laudibus majore Matronâ METTA SCHÖNEA, Viri Nobiliff. atque Confultiff. JOHANNIS SCHÖNEI, U. J. D. ac Advocati Integerrimi,& Nobiliff. Ornatiffimaeque Matrone METTE HARMSENIÆ unicâ filiâ, quæ Magnifico Parenti feliciffimo connubio A.MDCCXXVIII. a. d.xxvi. Oct. juncta, nihil eorum quæ à veri nominis matre exfpectari poterant, reliquum fecit. Succeffit tam feliciter quæ illius educationi impendebatur cura, ut, five mellitos mores, five folidam Dei& viarum ejus cognitionem, five minimè fucatam& in omnibus actionibus refplendefcentem pietatem,& quicquid Chriftianarum virtutum eft, fpectes,( ut externas prærogativas taceam) mox inter præcipua fexus fui decora atque ornamenta numeraretur. Advertebat hoc animum Viri perquam Reverendi atque Doctiffimi HERMANNI HENRICI SCHUMACHERI, SS. Th. D.& ad Ed. D. Ansgarii V. D. Miniftri Digniffimi, fideliffimi, ut eam fibi tori fociam expeteret, qui& hujus felicitatis A. MDCCXXXVII. a. d. xxv. Jul. compos redditus, cum illâ concorditer admodum vixit,& quinque ex eadem fuaviflimos liberos fufcepit 1. Albertum, fexta claffis difcipulum. 2. Mettam. 3. Didericum. 4, Gefam Margaretham,& 5. alteram ejusdem nominis, poftquam prior jam a. d. 1. Jun. 1744. deceffiffet, quâ exceptâ, reliqui omnes in hunc diem divinâ gratiâ adhuc fuperfunt. Quas modò in beate defunctá tetigimus animi dotes, per totam vitam exferuit, in fcrutando tam publicè quàm privatim verbo divino, in precibus, omnibúsque pietatis exercitiis aflidua, domui quidem omnibus modis fedulò profpiciens, fed mundum& mundanas delicias femper faftidiens, modeftiæ in aliarum exemplum ftudiofa, pleña charitatis in omnes, munificentiæ in egenos. Non mirum itaque, quòd non fuis tantum, fed omnibus, quibus eam propiùs noffe contigit, in deliciis effet, nemóque non illi longiffimam vitam precaretur. Verùm irrita hæc vota immutabile illius confilium reddidit, in cujus libro omnes dies noftri, antequam eorum unus fuit, fcripti funt. Etfi enim à primâ juventute videbatur valetudine profperâ frui, nec periculofos unquam experta erat morbos, ultimis tamen vitæ fuæ annis, variis febrilibus motibus impetita, hisque fuccus nutritius pedetentim exhauftus eft, unde tanta virium debilitatio oriebatur, ut ante XXXVI. circiter hebdomadas lecto adfigeretur. Et licèt earum aliquot elapfis, ultimam eámque fatis vegetam prolem feliciter eniteretur, hocque non exiguam reftitutionis fpem fuppeditare videretur, priores tamen illi infeftique motus non folùm vires recuperabant, fed& jam in continuam hecticámque febrim degenerabant, proftratoque penitus appetitu, graviffima tuffis, infarctus, infomnes noctes creberrimaéque lypothymia accedentes, omnémque opem medicam eludentes, maximam de vitâ ejus follicitudinem omnibus, præterquam illi foli, injiciebant, utpote quæ hic novum patentiffimúmque exferendæ fidei, fpei atque fiduciæ campum nacta,& nec vitæ pertæfa nec mortem reformidans, in Supremi Domini fui voluntate unicè acquiefcebat, editis ubique, etiam in graviffimis corporis incommodis, miris Chriftianæ patientiæ, animique piè obfirmati documentis. Sic tandem nupero Jovis die, V. labentis menfis, circa quintam matutinam, exactis tantùm XXVIII. annis cum duobus menfibus& X. diebus, placidè exfpiravit, atque ut digniffima Miniftri Novi Foderis Conjux,& pie vivendi& beatè moriendi, luculentiffimum inftar præbuit! Recipiet hodie, inftitutis honeftiffimis exfequiis, tumulus in æde D. Ansgarii offa, fub indubiâ melioris vitæ fpe, in gloriofum Domini adventum, adfervanda. V. P. P. Bremæ a. d. IX. Augufti clɔloccXLV.