Druckschrift 
Rector & Professores P. Illustris Scholæ Bremensis Lectori S. : Est is de quo loquimur ... Henricus Coccejus, ... Tu Lector si sapis, tibi quæ è re tuâ sunt, cape, dúmque nescis quid serus vesper vehat, & sera nimis vita est crastina: vive hodie! ; V. P. P. Bremæ a. d. XXII. Dec. A. MDCCXLV
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

RECTOR& PROFESSORES P. ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.

H

umanarum ea eft rerum viciffitudo, ut qui modo lætus fauftúsque ortus erat dies, aliquando luctuofus fune­

in luctum convertunt.

ftúsque occidat. Rectè idcirco arque prudenter PAULUS MILIUS Conful devictum PERSEUM admonebat: præfenti non credere fortune, cùm QUID SERUS VESPER VEHAT, INCERTUM SIT, ut elegantiffimus Hiftorie Romane conditor LIVIUS memoriæ prodidit Lib. XLV. cap. VII. Quin& hinc in proverbium apud veteres abiit, quod uni Satyrarum Menippearum libro, tefte GELLIO lib. XIII. cap.XI.& Macrobio Saturnal, Lib. I. cap. VII. titulum fecit M. VARRO: NESCIS QUID SERUS VESPER VEHAT. Sanè non fortunæ tantùm aliarúmque externarum prærogativarum, uno die ingens accidere poteft mutatio, fed& ipfius vitæ; ut qui fofpites valentésque orien­tem confpexerant folem, eodem occafo jam ipfi filentum umbris occubent, fimulque hos qui eorum falute adhuc primo mane impensé lætabantur, fub vefperam deceflu fuc in graviflimum mororem conjiciant. Neque privatos tantum iftiusmodicafus tangunt, fed& publica nonnunquam gaudia turbant,& folemnes feftivosque Reipublicæ dies Omnium horum evidentiffimum exemplum nuperus XV. labentis menfis dies præbuit. Poftquam enim demortuo proximè Magnifico Confuli, fub initium præteritæ hebdomadis, ipfis Idibus Decembribus, quibus aliquando apud Romanos quoque, ut modo laudatus LIVIUS Lib I. cap. XXXVII. auctor eft, Confules magiftratum occæpere, Succeffor datus, inque ejus locum fequenti die novus Senator lectus effet, vix hic poftero mane, comitante eum pro more, Virorum quicquid eft honoratiorum civiúmque infigni multitudine, in curiam folemni ritu ductus erat, séque dicto facramento civitaris commodis dicaverat, cùm ecce fub vefperam, eadem horâ quâ maturina illa folemnia celebrata, alius ex Procerum ordine fubita­neâ morte abreptus eft, qui furgentem adhuc eo die lucem, quantum provecta jam ætas illâque non parum imminutus vigor virésque ferebant, fic fatis, ut videbatur, valens, adfpexerat. Tanto luctuofior triftis hæc vefpera cariffimis honoratiffimisque liberis exftitit, quò minus eam primo mane metuerant, quoque teneriori femper amantiffimum parentem amore complexi funt. Tanto eadem univerfæ civitati funeftior accidit, quò magis quem matutino tempore redintegratum gavifa erat, procerum numerum, tam fubitò iterum imminutum lugere cogebatur, idque jacturâ Viri, cujus ut aliæ eximiæ dotes, ita inprimis fingularis comitas affabilitásque fermonis, que quantopere animos bominum conciliet, difficile dictu eft, ut CICERO ait Lib II. de Offic. cap. XIV. eum civibus paffim omnibus apprime carum reddiderant. Eft is de quo loquimur, Vir Nobilifimus, Ampliffimus atque Confultiffimus, HENRICUS COCCEJUS, U. J. D. per viginti,& quod excurrit annos Reip. Senator meritiffimus,& Xenodochii ad Ed. D. Remberti Provifor fpectatiffimus. Cujus ftemma celebratiffima in orbe literato COCCEJORUM nomina nobilitant. Patrem enim, hîc Bremæ A. clolocLXXVI. a. d. xv. Dec. natus, habuit Virum S. Reverendum& tam infigni eruditione quàm prudentiâ Theologicâ maximè confpicuum, HERMANNUM COCCEJUM, coetus Mariani Paftorem primarium digniffimum& Venerandi admodum Minifterii per plures annos Seniorem: Matrem, Nobiliffimam& quavis laude decoratiffimam Matronam ELISABE­THAM MEIERAM. Paterni ftemmatis infigne decus erat Avus, Vir Nobiliffimus, Ampliffimus longéque Celeberrimus, GERHARDUS COCCEJUS, JCtus excellentiffimus, Summi immortalis­que memoriæ Theologi JOHANNIS COCCEJI frater, qui primùm in Illuftri hoc Lyceo Profeffionem Juris tantâ laude nominisque famâ tuitus eft, ut, licèt fruftra, Lugdunum Batavorum A. clolocXL in locum Petri Cunei, ad primum in eadem facultate locum follicitaretur. Mox Reip. Senator, domi æquè ac foris, inprimis in quinquennali conventu Monafterienfi& Osnabrugenfi utiliffimam patriæ operam præftitit, hácque occafione adeò inclaruit, ut ipfius S. Cæfareæ Majeftatis nomine, ab ejusdem primo legato illuftriflimo Comite, Maximiliano à Trautmansdorf, illi no­bilitatis decus offerretur, cúmque id deprecaretur, Comes palatii Cefarei, ipfius Imperatoriæ manis fubfcriptione conftitueretur: Deinde Sereniff. Principi Frifie Orientalis à confiliis intimis lectus Auricum, atque hinc tandem ut Anteceffor in facultate juridicâ, ad Academiam Groninganam transiit, hancque fpartam ad mortem ufque dexterrimè ornavit, licèt& paulò ante à Sereniff. Principe Halfiaco ad Profeffionem Marpurgenfem, junctâ dignitate Confiliarii, nec non Vice- Cancellarii Atademie invitaretur. Avia fuit( T.T.) KUNIGUNDA HOLLEN,( T.T.) Hermanni Hollen, Spectabilis Collegii Seniorum Membri& Edilis ad D. Martini, nec non( T.T.) Mette à Bobart filia. Maternum genus ornavit, Aunts, Vir Nobiliff.& Ampliff. HENRICUS MEIERUS, Magna­rius ex præcipuis,& Reip. patriæ Senator: Avia,( T.T.) MARIA STEINEKEN,( T.T.) Conradi Steineken, Mercatoris integerrimi,&( T.T.) Elifabetha Holfchere filia. Ut mature litteris im­bueretur, miferunt eum Parentes A. clɔlocLXXXI in Scholam publicam, unde peracto feliciter omnium claffium curriculo A. clɔlocXCIV. circa Pafchatos feftum dimiffus,& ad altiora fubfellia promotus eft. Audivit inde ab illo tempore hic loci tam in propedeuticis quàm juris ftudio Celeberrimos Profeffores DIDER. SAGITTARIUM, JOH. TABINGIUM, JOH. EBERH. SCHWE­LINGIUM& ALBERTUM MEIERUM, idque tanto fructu, ut mox geminum profectuum fpecimen, oratione quidem, de ideâ boni politici fub emblemate Jofephi Proregis Egypti,& differtatione juridica fub præfidio Clarif. Alb. Meieri, de privilegiis viduarum cum laude habitâ, ediderit. Exaclis hac ratione quatuor in noftrâ bonæ mentis Officina annis, inclytam Academiam Francofur­tenfem adiit, fummorumque illius ævi Virorum, HENRICI COCCEJI& MARCI RHODEN duetu in tertium annum ufque ufus, in Academiam tandem Ultrajectinam commigravit, ubi& cognitis Clariffimis illâ ætate Viris, tandem vIII Martii A. clɔloccl præviâ inaugurali Differtatione, de Reivindicatione in utroque jure Doctor renunciatus eft. Hinc inftituto per Hollandiam, Frifiam& Brabantiam itinere, visisque locis rebúsque maximè memorabilibus, per Cliviam& Vefaliam pedem Wetzlariam promovit,& poftquam illic aliquandiu hæfiffet, præcipuique nominis Viris inno­tuiffet, falutatis vicinis Academiis Gieffenfi& Marpurgenfi earúmque Celebb. Profefforibus, iter per Palatinatum, Helvetiam atque Bavariam profecutus eft, tum quoque ad tempus Ratisbone commoratus, illuftrem illam Majeftatis Imperatoriae fedem, Viennam in Auftria invifit. Hic ad aliquot menfes fubfiftens, diligenter perluftratis omnibus vifu dignis impetratoque ad Summos Vi­ros acceffu. tandem Bobemiam atque Saxoniam tranfiens, falvis parentibus ipfe, non fine mutuo intenfiffimo gaudio, falvus redditus eft. Aderat jam tempus, ut& de erigenda familia cogitaret, quem in finem& ambiit& impetravit omnibus prærogativis abundè ditatam Nobiliffimam Virginem GERTRUDEM A RAESFELD, Nobiliff: arque Ampliff. Viri GEORGII A RAESFELD, Magnarii lautioris fortunæ& Senatoris, nec non Nobiliff Matronæ, SAREE MARIE A KEHRBERGEN filiam. Nihil his nuptiis poterat effe aufpicatius, cu& fummâ animorum conjunctione vive. rent, nec torus infœcundus effet Nati enim inde funt 8. liberi 1. Hermannus. 2. Nobil ff atque Ornatif Virgo Sara Maria, quæ dein nuptum data( T.T.) Gerhardo Langen, Negotiatori feliciffimo, ex quâ vidit nepotem optimæ fpei juvenem Johannem, qui ftudiorum causâ Marpurgi degit, neptémque fcitiffimam virginem Mariam. 3 Alter Hermannus. 4. Nobiliffima itidem omnique virtute confpicua Virgo Elifabetha, nunc Viri Nobiliff. atque Confultiff. Hermanni Haken, U. J. D.& in foro patrio Advocati ex præcipuis, judicisque hæreditarii in Borgfeld, dilectiffima conjux. 5. Le­Stiffima Virgo Maria Gertrudis. 6. Vir Nobiliff& Confultiff. Johannes Georgius Coccejus, U.J. D.& caufarum Patronus integerrimus. 7. Filiola, ftatim poft partum exftincta. 8. Filius Henricus. Ex his pofterior cum duobus Hermannis jam in teneriori infantia, Virgo Maria Gertrudis ante quadriennium, anno ætatis XXIX. fatis ceffit, reliquis divinâ benignitate fuperftitibus, optimique Pa­rentis jacturam amaré deflentibus Turbabant quidem non partim feliciffimi conjugii gaudia tot liberorum acerba funera, at longè tamen magis, ipfius plus oculis dilectæ Conjugis, quæ Deo fic jubente, illi jam maturè a. d. xvII. Junii A. clolǝce XXII, eripiebatur, tantúmque fui defiderium poft fe relinquebat, ut nunquam eius fine dolore meminiffe poffer. Interim uti femper aliis inpri­mis caufas eorum in foro agendo, aut confilia opem ejus defiderantibus dando, aut litigantes amice componendo, prodeffe ftuduit, ira ex quo A. clɔlǝccXXV. a. d. xiv. Septemb. in Ampliffimorum Procerum ordinem allectus eft, patriæ ufibus fe totum dedit, fummáque curâ& fide dignitatem hanc tuitus eft. Privata ejus vita comitatem in proximum, pietatem in Deum fpirabat. In exercitiis cultus publici( quod in illis inprimis laudandum, quos Deus eminentiori loco conftituit,& ad quorum mores fe alii facilè componere folent) adeò affiduus, ut nullo ferè tempore ejus præfentia in facris Ecclefiæ conventibus defideraretur. Valetudine inde à juventute gaudebat firmâ atque profperâ, ita ut non immeritò crederetur fummam fenectutem attingere poffe, præcipuè cum& exci­tatioris animi effet,& femper temperanter admodum viveret. Verum ante aliquot annos vehementi morbo impetebatur,& licèt inde reftitutus videretur, ab aliquo tamen tempore, variantibus inprimis anni tempeftatibus fenfit quædam pectoris incommoda, cum tenaciori tuffi, motibúsque febrilibus, unde pedetentim, provectiore inprimis ætate, pectus æquè ac integrum corpus debili­tabatur, haecque tandem incommoda in cachexiam degenerare videbantur. Non parcebatur quidem arti machaoniæ, cujus adminiculo quoque fe ita ad tempus levatum fentiebat, ut muneribus fuis, quantum afflictæ vires permitterent, adhuc diligenter vacaret, fed prioribus tamen malis invalefcentibus, virium quoque proftratio cum refpirandi difficultate, ultimis 4. diebus, tanta incre­menra capiebat, ut a, d. xv. Decembris cùm adhuc menfæ affidens cœnam fumfiffet, impletis LXIX. fi III, dies demas, annis, inter nonam decimámque vefpertinam fubitò placidéque exfpirans, an mam fido Creatori redderet. Recipiet hodie, inftitutis folemnibus exfequiis, tumulus in æde D. Ansgarii tnortales reliquias. Tu Lector fi fapis, tibi quæ è re tuâ funt, cape, dumque nefcis quid ferus vefper vebat,& fera nimis vita eft craftina: vive bodie! V. P. P. Bremæ a. d. XXII, Dec. A. clǝbecXLV.