$ 9414
RECTOR& PROFESSORESP ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.
P
hanicis, decantatæ a prifcis, tum paganis tum Chriftianis, alitis, fabulam an ænigma? vix ullus ignorat. An
unquam illa rara avis vifa fit, aut in rerum fuerit natura, dubitatum eft pridem, quanquam ab antiquioribus, qui circa ævum, in quo Sofpitator natus eft, vivebant, fatis firmiter utrumque, ob pervulgatam famam, affereretur, à PLINIO cummaxime& TACITO aliisque, quorum dicta præter TEXELIUM( in phenice vifo& audito) eruditi COMMENTATORES ad CLEMENTIS ROMANI( epiftolam I. ad Corinthios in patribus Apoftolicis COTELERII& CLERICI Vol. I. p. 138.& 163.) indicant; exploratum tamen eft hodie apud omnes prudentes illam extitiffe nunquam,& vifam effe nufpiam. Fabulam ipfa prodit narratio, quæ nec fibi conftat, dum patriam& nidum unica volucri in Æthiopia, juxta alios in Ægypto, vel in Arabiæ montibus, aut in Affyria affignat, vitæ quoque periodum prorfus differentem figit, atque talia de illo prædicat, quæ rerum ordini adverfantur, dum proprii corporis hæres& cinerum fatus, redivivo carnis fue bumore reparari& de funebri rogo refurgere, perhibetur. Neque tamen inane eft cerebri figmentum, fed ænigma five allegoria, ut tot aliæ prifci ævi hiftoriæ mythicæ, cui involuta fuit veritas, occultata plebi, quo panderetur ingeniofe illis, qui tradebantur in difciplinam fapientiæ magiftris. Exercuit ejus folutio ingenium& induftriam recentiorum, quorum non pauci, fi preffiffent veftigia antiquiorum, artis fymbolicæ peritiorum, vero magis fimilia tradidiffent& detexiffent. Gentis enim Judaicæ, preffæ quidem nec tamen fuppreffæ aut extinctæ, fed refurgentis perpetuo& in orbe continuatæ, figuram cum TEXELIO in illo luftrare, uti nimis prope accedit ad errorem, pium licet, Illuftris Alnetani Præfulis& Philofophi HUETII( in demonftratione evangelica) Mofen& Ifraëlitas in univerfa fere Mythologia confpicientis, fic nulla ex hiftoria aut fide aut fpecie commendatur, quin potius à vero recedit, paganos ex Judæorum facris& fatis illa mutuaffe, quibus fuam fuperftitionem aut cultum ornarent; Augufto quoque emblemati non refpondet, quæfita in illo à KÆMPFERO( in amenitatibus exoticis pag. 665.) figura palmæ dactyliferæ, vel ab aliis, annui recurfus Solis, aut exundationis Nili. Scientiæ hujus promus condus HORUS APOLLO( de fymbolica Egyptiorum fapientia pag. 96.) ex Egyptiorum doctrina, primum fignificatum ponit, INSTAURATIONIS. Gnarus quoque ejus fuit PLINIUS dum teftatur( Hift. Nat. Lib. X. cap. 2.) cum hujus alitis vita, converfionem magni anni fieri, iterumque fignificationes tempeftatum& fiderum easdem reverti. Rerum adeoque magnas viciffitudines ifta pinxere parabola. Et licet, deftituti veræ cognitionis futurorum luce, fara rotari, eademque poft revolutiones, interjecta longæ more intercapedine, recurrere crediderint, cum maxime in celebri ifto magno anno, fub errore tamen illo latuerunt multæ veritatis ftricturæ, reftitutio nempe orbis arfuri incendio, ut& corporum humanorum, orbatorum vita& in pulvere dejectorum. Hinc innocue Patres Ecclefiaftici primi, hoc fymbolo, quin cum hiftoria Phoenicis univerfim crederetur, argumento ad hominem ex illo ducto, funt ufi, dum de veritate dogmatis, corporum refufcitationem non effe inter adúvara, paganos voluerunt convincere, nec taxandus adeo eft CLEMENS ROMANUS, vir Apoftolicus illo militans, pro more& genio feculi, in fcripto pium animum quidem, fed nullo modo infpirationem à fancto flamine, uti Canonica faciunt, prodente. Quanquam etiam fequiorum lufus non probemus, ut TERTULLIANI( de refurrectione carnis cap. 12. 13) atque EPIPHANII in phyfiologi cap. II.) eo trahentium dictum( Pfalmi XCI. 13.) juftus ut pov palma, non phoenix, florebit; aliorumque avem phoenicem in Fobo( cap. XXIX. 18.) quærentium, Dicebam, in nido meo expirabo,& ut arenam, alii ut phoenix amplificabo dies: Enigmate tamen ifto appofite fatis, mentes meditatione refurrectionis, maximæ rerum revolutionis, quam nec ipfi pagani negarunt, paverunt. Luftremus talem ftyli Septimiani flore nitentem( de refurrect. carnis lc.) fi parum univerfitas refurrectionem figurat; fi nihil tale conditio fignat, quia finguli ejus non tam mori, quam definere dicantur; nec redan mari, fed reformari exiftimentur, accipe pleniffimum atque firmiffimum bujus fpei fpecimen. Siqui dem animalis eft res,& vitæ obnoxia& morti: illum dico alitem Orientis peculiarem, de fingularitate famofum, de pofteritate monftruojum: qui femet ipfum lubenter funerans renovat, natali fine decedens atque fuccedens; iterum phenix, ubi jam nemo, iterum ipfe, qui non jam, alius idem. Quid expreffius atque fignatius in banc caufam?& poft alia, fed an bomines fimul interibunt, avibus Arabia de refurrectione fecuris? Si vero quilibet in fpe beatæ refurrectionis ex his decedens terris, phoenicis inftar renafcendi ex cinere& pulvere, fatum extremum non horret, fed animo bene compofito, lectulo emortuali parato, expectat, quis mage aliti ifti affimilandus erit, quam matrona chriftiana, quæ non folum ob fpem futuræ revivifcentiæ, ad mortem non expavefcit, fed in puerperio, in nido ftructo, vitam perdit, quam modo unica proli dederat? Talis,( ut canit author carminis de Phænice quod LACTANTIO tribuitur, in fine) Ipfa quidem, fed non eadem, quia& ipfa, nec ipfa eft, eternam vitam, mortis adepta bono eft. Effertur hodie funus talis Matronæ, non diu poft puerperium extinctæ, quæ propter ordinem divinæ providentiæ, quin& gratiæ( 1. Tim. II. 15.) non potuit fato nobiliore mori. Erat illa præclariffimis dotibus inftructa& optimi exempli foemina ELISABETHA HAKIA, nata COCCEJA. Genus duxit è celebri familia Coccejorum. Aura frui coepit ab A. MDCCIX. d. 8. Decembris, fata Parente Viro Ampliffimo, Pranobiliffimo& Confultiffimo HENRICO COCCEJO J. U. D.& Senatore, haud pridem fatis functo; Matre vero Matrona laudatiffima GERTRUDE VON RAESFELD. Erat in ftirpe paterna Avus Vir Maxime Reverendus& de Ecclefia patria meritiffimus HERMANNUS COCCEJUS, Paftor Coetus ad B. Virginis per complures annos Primarius,& Venerandi Minifterii Senior; Avia autem ELISABETHA MEIER. Proavus fuit Vir Ampliffimus, Confultiffimus& Celeberrimus GERHARDUS COCCEJUS, Jurium Doctor& Profeffor in Illuftri Schola, poftea Reipublicæ Senator, Vir legationibus geftis clariffimus, denique, poftquam vocationes quam plures ad fplendida munera, modefte recufaverat, Anteceffor in alma Groningana; Proavia vero KUNIGUNDA HOLLEN, filia HERMANNI HOLLEN, Spectabili Seniorum Collegio adfcripti,& METTE VON BOBART. Magnarium florentiffimum& urbis patriæ Senatorem; Aviam SARAM MARIAM VON KEHRBERGEN: Proavum Virum Spectabilem JOHANNEM VON RAESFELD, membrum In materna ftirpe numeravit Avum Virum Ampliffimum& Prænobiliffimum GEORGIUM VON RAESFELD, Collegii Seniorum; Proaviam CLEMENTIAM EDMESTUND, natam, Viri Pranobiliffimi& Ampliffimi CHRISTIANI EDMESTUND, ad Illuftre Collegium Præpotentum Statuum Hollandiæ& Weftfrifiæ delegati,& SUSANNE VON FELSEN.' A teneris unguiculis follicite& fumma cum cura à Parentibus probis educata eft, ipforum fruita ad omnem virtutem excitante exemplo, profecit ex voto, in cognitione æque veritatis quæ eft ad pietatem, ac in fexum ejus ornantibus fcientiis& decoribus, evafitque optimi exempli foemina: Modeftia enim, manfuetudine, pietate, morum comitate, hilari infimul animo quo prædita erat, non trifti& dejecto, æquitate præterea, omnium fibi conciliavit exiftimationem, cum maxime amores meruit Viri Nobiliẞimi& Confultiffimi HERMANNI HAKE JU. D. Caufarum in foro patrio Patroni& Judicis hæreditarii in Borgfeldt, vidui nunc ex acerbiffimo dolore moftiffimi, quem nunc prima vice quum viduavit, triftem reddidit. Matrimonium initum eft fauftis hvinenæis d. 4. Septembris A. MDCCXLII. Concors illud fuit ac animorum exoptata unione beatum, & quanquam ab initio infæcundum effet, felicitatem fummam quæ his in terris poteft exoptari& expectari promittere illud videbatur, quum favente Lucina, partum mafculum ipfa ederet die fexta hujus menfis, cui ROBERTI nomen eft inditum. Cedebant omnia ex voto& affulfiffet fpes ipfam convalituram feliciter, nifi die poft partum quinta, febris illam invafiffet, qua invalefcente, quicquid etiam medica cura repaguli opponeret, vires proftratæ funt tanto citius, quo delicatius erat corpufculum, à diuturno tempore febriculis concuffum, quamlibet lectulo non affixum, fic ut placide expiraret feptimo à partu& poftridie morbi, die 13. labentis menfis. Paraverat Phoenix noftra nidum, in lectulo puerperio deftinato, quem emortualem fore non præfumferant maritus Nobiliffimus& cognati, ejus, ficut ipfa illorum, amantiffimi. Ardores febris repente increfcentis, illum mutarunt in rogum. Deceffit, fed genti Hakianæ, inclutæ cereis illuftrium majorum& agnatis adhuc fuperftitibus, reliquit prolem, quam Deus jubeat adolefcere ex voto. Ipfa vero, quæ Dei non vixit immemor, cultui ejus addicta fedulo, quamque lethi non cœpit oblivio, terras relinquens ad fuperos evafit. Inferentur favilla tumulo in æde Stephaniana hodie fub horam I. Tu Lector exequias iturus, memento Te ad meliora natum effe, fymbolo& fpe quam latens fub illo veritas excitat, monitus, fic res Tuas compone, quo moriaris, ne moriaris; quo funus Tuum Tibi fit natale;& moriendo renafcaris in æterna atque beata vita. Vale Pof. d. 16. Junii A. MDCCXLVI.