Druckschrift 
Rector & Professores P. Illustris Scholæ Bremensis Lectori S. : Septimum quemque ætatis annum ... ; V. P. P. a. d. XXI. Januar. MDCCXLVII
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

RECTOR& PROFESSORESP ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.

S

eptimum quemque ætatis annum, mortalibus maximè notabilem imò fatalem effe, vetus, nec adhucdum

multorum animis penitus excuffa, eft opinio. Scilicet cenfebant Veteres, fortè ex traditione, quæ ad illos manaverat, quòd ipfe Deus ad digerendos obfervan­dósque certos temporum articulos, aut alios calculos ineundos feptenarium numerum fæpius delegerit, hunc extraordinarium quid non folùm in fe continere, fed & peculiarem ad ipforum hominum ftatum atque fata relationem habere. SENECA, Stoicæ quondam fcholæ celeberrimum nomen, abdita naturæ arcana, quæ plenè affequi non detur, enumerans, de Beneficiis Lib. VII. Cap. I. inter alia ait: Licèt nefcias, que ratio Oceanum effundat ac revocet: quare SEPTIMUS QUISQUE ANNUS ETATI SIGNUM IMPRIMAT. Imò M. VARRONEM primo librorum, qui infcripti funt, Hebdomades vel de imaginibus: pericula quoque vitæ fortunarúm­que bominum, quas climacteras Chaldai appellant, graviffimos quosque fieri affirmaffe feptenarios, teftis eft A. GELLIUS Noct. Attic. Lib. III. Cap. X. Hinc nata paffim annorum κλιμακτήρων& κλιμακληρικῶν, atque horum quidem inprimis εβδομαδικών, ut ab εννεα] ικοῖς feu mono quoque, de quo idem fentiebant, diftinguerentur, in vulgus nota, quin& douadings λuantigos dywyns VETTIO VALENTI ufurpata appellatio. Quantoscunque autem hæc fententia Patronos aut quondam invenerit, aut etiamnum fortè habeat, anilibus illam fabulis, quas vel aftuta fraus, vel prifci ævi fimplicitas nimiáque credulitas, vel multorum denique malorum lerna arque inventrix fuperftitio excogitavit fovitque, accenfendam effe nulli dubitamus. Nullus enim naturalis nexus oftendi, aut vel cum ratione concipi poteft inter iftiusmodi annum, qui nil nifi certam fucceffivæ durationis dimen­fionem atque denominationem dicit,& ipfa hominis fata. Inprimis cum ad hæc fæpe, fpontanea ejus determinatio, fortuiti, ut eos appellamus, cafus,& diverfarum fecundarum externarúmque caufarum concurfus plurimuin conferat. Quòd fi certâ& fcanfili annorum lege, ut PLINIO loqui placer, hæc evenirent, nulla foret ratio cur non eadem in omnibus fine difcrimine hominibus vim fuam exerceret, fed quidam illi adftricti effent, dum alii contrà eadem non tenerentur. At forte dices in plerisque tamen id obfervari: verùm uti ne fic quidem dubium folveris, cur quod in plerisque, idem non etiam in omnibus locum habeat, ita te ipfa ftultorum magiftra experientia ultrò refutabit. Non enim crede vanis narratiunculis aut his illísve tibi fortè obvenientibus ex­emplis, fed eorum, qui pluribus retrò annis in focietate quadam fatis functi funt, numerum ætatémque fupputa, ipféque mox deprehendes, non pluribus feptimum quendam vitæ fuæ, quàm alium quemcunque annum fatalem fuiffe. Quòd fi omninò talis lex fixa foret, ea vel ipfum Deum auctorem, vel aliam quandam caufam haberet. Pofterius fi dicas, hominem ejusque vitam & fata providentiæ illius, à quo vitam& halitum& omnia habet, temerario aufu fubduces,& à primâ causâ independentem reddes, ipfoque adeò actu nihilo plus ages, quàm fi des operam ut cum ratione infanias: fi prius, temeritatis notam minimè effugies, cùm non folùm affirmes quod probare nequeas, fed& ipfius Spiritus in verbo loquentis teftimonio non obfcurè oblo­quaris. Nullibi certè illic hominum fata, à quadam annorum periodo, fed ipfius potius Dei determinatione, nuru atque arbitrio pendere dicuntur, qui dies noftros fcripfit in libro fuo, antequam eorum unus fuit. Pf. CXXXIX. 16. Decijos ergo effe dies hominis, numerum menfium ejus apud Deum effe, ipfumque conftituiffe limites ejus, quos transgredi nequeat. Job. XIV. 5. Eundem reducere bominem ad comminutionem, diceréque, revertimini filii hominis. Pfalm. XC. 3. Sapientis igitur, ne dicam Chriftiani hominis eft, Deum folum vitæ necisque arbitrum agnofcere, nulli annorum numero magis quàm fiderum influxui fata fua vitaeque terminum tribuere, fed illius unice liberrimum beneplacitum fupremámque poteftatem venerari, qui fata mortalium folus difpenfat,& quo Spiritum fuum emittente cuncta creantur, quo eundem auferente exfpirant,& in pulverem revertuntur. Pf. CIV. 29. Talis cum fciat, Deum, qui caliginosâ nocte futurorum eventum premit, annorum quoque numerum mortalibus annumerandorum fibi foli refervaffe, fingulos autem fatales effe poffe, omnes pro climactericis reputabit, cunctosque eorum dies ita numerabit, ut, fi eorum ultimus improvisò fuperveniat, fe minimè imparatum offendat. Non abs re hæc propiori examini fubjicienda nobis videbantur, occafione funeris, quòd hodie indicendum veniebat, Viri Nobiliffimi Spectatiffimique GERHARDI MEIERI, Reip. patriæ à Secretis, qui his diebus, quinto, ut vulgo numeratur, anno climacterico, Deo ita jubente, fupremum diem obiit. In­dulferat ipfi divina benignitas fplendidiffimos multisque prærogativis inclytos natales. Patre enim hic Bremæ A. CIDIOCCXII. a. d. xxiv. Dec. editus eft, Viro perquam Magnifico, Nobiliffimo atque Confultiffimo, DIDERICO MEIERO, JCTO Excellentiffimo, per XXX. admodum annos primùm patriæ Senatore, per quinque autem jam Confule, de omni republicâ multis modis optimè merito,& adhuc indies merente, cui fupremum Numen annos filio huic ademptos benigniter addat! Maire verò, Nobiliffimâ multisque fexus fui laudibus decoratâ Matronâ, GER­TRUDE TILEMANNIA dicta SCHENCK. Non minus celebria funt avita ftemmatis nomina. Pateruus enim Avus id ornabat Vir Nobiliffimus, Ampliffimus atque Confultiffimus GER­HARDUS MEIERUS, U.J.D.& in illuftri primùm Lyceo Profeffor Celeb. dein Senator meritiimus, qui inprimis indefeffo labore utiliffimam patriæ operam præftitit: Avia, Nobiliff. infigni­búsque dotibus confpicua Matrona ALMATA A CAPPELN, filia T. T. Magnif. Confulis, DIDERICI A CAPPELN& T. T. GEBECCA WACHMANNE, Excellent. Syndico T. T. JOHANNE WACHMANNO& T.T. ALMATA HOLLENIA, natæ. Proavus, T. T. ARNOLDUS MEIERUS, Magnarius ex præcipuis,& Spectabilis Collegii Seniorum membrum: Proavia, T. T. ANNA NEUMANNIA, cui pater obtigerat T. T. EBERHARDUS NEUMANNUS, Mercator itidem florentiffimus, Mater T. T. ANNA NAGELIA. Abavus, T.T. GERHARDUS MEIERUS, Negotiator quoque integerrimus, Abavia, T. T. METTA VERDENHALVEN, T. T. JOHANNIS VERDENHALVEN, Senatoris Wildeshufani,& T. T. WENDELINE HAKEN, filia. Maternum genus decoravit Avus, Vir Magnificus, Nobili atque Confultiff FRIDERICUS CASIMIRUS TILEMANNUS, dictus SCHENCK, JCTus Eminentiff. Comes Palatin. Cefar.& Profeffor Juris Clariff. tandémque Conful Senior: Avia, Matrona Nobiliffima T.T. REBECCA SURBICKENIA, filia T T. LUDERI SURBICKEN, Ma­gnarii inclyti,& T. T. METTE ESICHIÆ, patre T. T. HERMANNO ESICHIO, Reip. Settore editæ. Proavum ejusdem ftemmatis nactus eft, T.T. JOHANNEM TILEMANNUM, dict. SCHENCK, infignem JCTum, Illuftriff. Comiti Schaumburgico à Confiliis Ecclefiaft.& Satrapan in Krudenburg& Schlangenboltz, mox Reip. hujus Syndicum& denique Senatorem graviffimum. Proaviam, T.T. SOPHIAM HELENAM von der BRUGGEN, filiam, T.T. THEODORI von der BRUGGEN, Equeftris Ordinis in ducatu Clivenfi Syndici, Confulisque urbis Vefaliæ Se­nioris,& T.T. GERTRUDIS ESSENS, quæ patre gavifa eft, T.T. JOHANNE ESSENS JCTO, Camera Imperialis, Spiræ Nemetum tum temporis fedem habentis, Affeffore, dein Sereniffi­mo Electori Brandenburg. per ducatum Clivenfem à confiliis intimis. Abavum, T. T. JOHANNEM TILEMANNUM dict. SCHENCK; Illuftriff. Comiti Lippiaco à confiliis aulicis: Abaviam, T.T. MARGARETHAM BORGGRAVINGIAM, T.T. BONAVENTURE BORGGRAVINGII, filiam. Amifit quidem defunctus unicum annum natus cariffimam matrem, fed jacturam hanc feliciter farfit providum Numen, Nobiliffimâ pientiffimáque Matrona METTA BENDLEENIA, T.T. CHRISTOPHORI BENDLEBENII, dum fata finerent, Magnarii feliciffimi, Col­legii Seniorum membri, tandémque Senatoris, nec non Ædilis ad Div. Virg. graviffimi,& T.T. METTE ELDERHORSTIÆ, filiâ, quæ fecundis nuptiis à Magnifico Confule domum ducta, ejus educationi omnibus modis optimè confuluit. Et licèt hæc quoque præmaturâ morte è vivis eriperetur,& hoc damnum Dei benignitas abundè reparavit, cùm Magnificus Parens tertiis votis fibi jungeret, fexus fui præcipuum decus, noftrisque laudibus majorem, Nobiliff. Matronam METTAM SCHÖNEAM, Nobiliff. atque Confultiff. Viri JOHANNIS SCHÖNEI, U. J. D.& Advocati Celeb. nec non Nobiliff.& Præftantiff. Matrone METTE HARMESIÆ digniffimam unicámque filiam, quæ amore verè materno um complexa, non minorem ipfi quàm reliquis propriisque cariffimis liberis curam impendit. Ut tantò ftemmate dignus evaderet furculus, fexto jam ætatis anno in ludum litterarium miffus, eóque fedulo peragato ad altiora fubfellia promotus eft: ubi in humanioribus audivit Cel. Havighorftium, in Philofophia Cla­riff. avunculum, Arnoldum Meierum, in Jure autem præter tum temporis adhuc fuperftitem Cl. ANT. TIMANNUM, alterum Celeberrimi nominis avunculum JOH. SCHÖNEUM. Relicta patria, Steinfurti ufus eft operà Nobiliff. Confil. aulici& Prof. ROTHII, dein Ultrajecti Excellentiffimi nunc urbis noftræ Syndi, tunc adhuc inclyti illius Academiæ Profefforis reliquorúmque Celeb. Collegarum ejus, difciplinæ fe tradi­dit, donec illic ftudiorum academicorum filum abrumperetur, cùm A. clǝlǝccxxx. a. d. vIII. Dec. ipfi ab Ampliffimis Proceribus honorificum Secretarii munus offerretur, quod& in judicio tam inferiori quàm fupe­riori ad vitæ finem usque tuitus eft. Ad vitam moresque quod fpectat, celebratur inter alia in ipfo ingenus miniméque fucatus morum candor, cum ftudio atque alacritate aliis inferviendi, nec non liberalitate, inprimis erga pauperes. Valetudine quidem frui videbatur non infirmà, fed quæ rulli ficcà aliquor jam retro annis eum impetente pedetentim affligebatur, ad quam accedente, ultimo præcipuè anni quadrante, hæmoptyfi cum incommodis pectoris& refpirandi difficultate, tandémque ferpente continuà febri, ita corpus emaciatur, ut adhibitis fruftrà exquifitiffimis remediis, fub initium anni ætatis XXXV. cujus non nifi XXIV. priores dies impleverat, prima noctis inter XVII.& XVIII. labentis menfis horâ, placida morte è vivis eriperet Ducta hodiè pompà funebri mortales exuviæ avito in æd. D. Virg. fepulchro condentur. Tu verò lectif fima ftudiofæ juventutis concio, nofter amor, quod Magnifico Confuli, fummo Mufarum Parono, Scholaque Illuftr. conftituendæ quondam Duumviro debes, frequens in funus ito; inprimis autem nullis fidens aut diffidens annis, mortis, quæ fingulis tibi obvenire poteft, femper memor vive, téque ad illam follicitè præpa! V. P. P. a. d. xxi. Januar. cloloccXLVII.