RECTOR& PROFESSORESP ILLUSTRIS SCHOLA. BREMENSIS LECTORI S.
M
ulta atque præclara fœmineæ laudis argumenta funt, quæ capite ultimo libri Proverbiorum, inde à commate undecimo, alphabetico ordine congeruntur,& digniffimus talium rerum arbiter PHILIPPUS MELANCHTON, non immeritò, ut SPECULUM HONESTE MATRONE vult confiderari; at omnia tamen reliqua immane quantum exfuperat, quod com. 30. memoratur: FOEMINA TIMORIS DOMINI,( i. e. Dominum verè timens, aut timori ejus plenè& fincerè dedita) HEC CELEBRABITUR. Uti enim timor Dei, non quidem fervilis ille, aut fuperftitiofus, quem ipfe VARRO apud AUGUSTINUM à religiofo vult abeffe, fed ingenuus& caftus, qui ex Deo natis convenit,& in profundâ Numinis reverentiâ& follicitâ circumfpeétione, ne quid committatur ipfi difplicens aut exofum, confiftit, tanquam omnis fapientiæ initium, omnisque virtutis principium atque fons, cunctos fine difcrimine mortales decet, ita in primis huic quoque fexui præcipuo ornamento, maximéque neceffario adjumento eft. Hic pias mentes perpetuò exftimulat, ut fpretis mundi illecebris, fe totas Deo devoveant,& fugientes corruptionem pravosque mores feculi, caftam in timore converfationem confpiciendam præbeant, ornantes fe verecundiâ& fobrietate, uti decet mulieres profitentes pietatem per bona opera, 1 Tim. II. 9. 10. Hic efficit, ut,& pro offici fui ratione rem domefticam curare minimè negligant,& fedulò tamen caveant, ne cum Martha nimium& circa plurima turbentur, fed recordantes femper unius illius, quo opus eft, optimam,& nunquam à fe auferendam partem, quam cum Maria elegerunt, fervare allaborent. conf. Luc. X. 42. Hoc imbutæ, quærunt non folùm ad exemplum Diaconiffarum primitivæ ecclefiæ aliis prodeffe, Chriftianaéque charitatis munia obire, fed& inprimis poft Deum maritis fuis placere, 1 Cor. VII. 34. ídque maximè, quod omnium piorum officium eft, ad mutuam provocationem amoris& bonorum operum Hebr. X. 24. tum verò ante omnia cariffimos liberos Deo lucrari,& verbis æque ac factis ad pietatem omnéque virtutis genus maturè excitare atque adfuefcere fummâcurâ annituntur. Quâ in re piarum Deique reverentium matrum ftudium, tantò magis prodeffe poteft, quò familiariùs illæ cum liberis verfari confueverunt. Expertus fanè id non folùm TIMOTHEUS à teneris unguiculis erat Act. XVI. 1.& 1 Tim. IV. 6. fed& ipfe Imperator M. ANTONINUS idem gratiffimo animo agnofcit, fcribens Lib. I. de rebus fuis§ 3. fe accepifle παρα τῆς μητρὸς τὸ Θεοσεβές, και μεταδοτικὸν, καὶ ἐφεκλικὸν ου μόνον τοῦ κακοποιεῖν, ἀλλὰ καὶ τοῦ ἐπὶ ἐννοίας yeved as ToiduTns. x. T. 7. A MATRE pietatis ftudium& largiendi promptitudinem,& abftinentiam, non folùm à malo perpetrando, fed& intendendo, cet. Obfirmato, eodem hoc Numinis timore, animo, omnes moleftias, omniáque vitæ hujus tædia, à quibus piæ mentes omnium minimè immunes effe folent, patienter tolerant, fcientes nihil fibi, nifi ejus nutu atque voluntate evenire, ipfamque, quâ eum profequuntur reverentiam, flagitare, ut in ejus viis femper manfuero fpiritu placidè acquieftant, fatis certæ Deum propè adeffe timentibus ipfum, illisque adeò femper benè futurum. Pfalm. LXXXV. 1o.& Ecclef. VIII 12. Hic ingenuus Dei timor igitur fons eft, unde omnes à Paroemiafte in antecedentibus enumeratæ peculiares virtutes, quas eodem imbuta fœmina, in quacunque relatione exferit, manant; unde& meritò illis omnibus, ut maximi momenti, imò ut reliquarum omnium breve compendium& fcaturigo fubjungitur; tantoque adeò minus mirum eft, quòd& externis prærogativis gratie& forme, eundem omnibus modis præferat, dicens: Gratia nihil eft& pulchritudo vanitas, fed fæmina Dominum verè timens, hec celebrabitur. Quanti enim illæ etiam nonnunquam ab imperitis arbitris æftimentur, neque veri nominis bona, neque perpetua, fed fragilia& caduca funt, quaéque ipfa fuo carpuntur fpatio, cùm contrà hic in Deum adfectus, veri nominis virtutem& nunquam interituram gloriam pariat Hinc non folùm eo præditæ omni laude dignæ funt, fed& ab omnibus qui rem fuo cenfere pretio nôrunt, maximus illis femper habitus eft honos. Ipfe fanè Spiritus S. earum nomina infignibus encomiis exornata, perennaturis ecclefiæ annalibus inferuit, ut in fanctis mulieribus, que quondam in eo ornatum fuum pofuerunt 1 Pet. III. 2. feqq. in illis que Chriftum tantâ pietate fequebantur. Marc. XV. 40. 41.& Luc. VIII. 2. in Lydia Thyatirenâ Act. XVI. 14. in Timothei avia Loïde, inque ejusdem matre Eunice, 2 Tim. I. 5. ut plures alias filentio præteream, patet. Quid? quod gentes etiam, licet vix aptum fibi ipfius rei conceptum formarent, vel ipfa tamen nomina quibus hîc adfectus
innui aut exferi folet, in præcipuâ laudis parte collocabant. Unde paffim videas in Infcriptionibus, illas fuperbis RELIGIOSISSIMARUM. PIISSIMARUM. PIENTISSIMARUM. SANCTISSIMARUM FOEMINARUM titulis uti, iisque celebratiffimarum matronarum,& fœminei fexus decorum famam pofteris commendare, vel earundem EXIMIAM aut INFATIGABILEM PIETATEM invidendis laudibus extollere, apud Gruterum pagg. 317. 388. 448. 752.821. Quis igitur non æquiffimum cenfebit? fi& hac ratione hodiè, quod ejus virtus meruit, perfolvere annitimur Nobiliffimæ,& cùm multis aliis prærogativis, tum cafto inprimis Dei timore miniméque fucatâ pietate confpicua Matronæ, JOHANNA ELISABETHE JUDITHE TESCHEMACHERÆ, admodum Venerandi atque Doctiffimi Viri, HENRICI AHASVERI, SS. Theol. Doct.& ad æd. D. Virginis Paftoris primarii perquàm honorandi, Conjugi omni exiftimatione digniffi
mæ.
Nafcentem illam excepit A. MDCXCIX. a. d. 27. Jul. totius foederati belgii ocellus Haga- Comitum, facróque lavacro a. d. 30. in templo Germanorum facris dicato, tinxit. Pater illi fuit Vir Nobiliff Doctiff. atque Experientiffimus ABRAHAMUS TESCHEMACHERUS, Comes Palatinus, Confiliarius& Pro- Syndicus in Academiâ Paduanâ, tum verò Archiater primum Haganus, dein Colonienfis celebratiffimus. Mater, Nobiliffima atque laudatiffima Matrona, ANNA GERTRUDIS CRAMERA. In paterno femmate celebratur, Avus, T.T. ISAACUS TESCHEMACHERUS, Magnarius ex præcipuis, urbisque Elverfeldie, in ducatu Montano, Conful meritiffimus. Avia, T.T. JUDITHA BERNSAVIA. Proavus, T.T. JOHANNES TESCHEMACHERUS, in modo laudatâ urbe quoque Negotiator honeftiffimi nominis. Proavia, TT. ANNA BRUSIA. Maternam ftirpem ornat Avus, T.T. FRIDERICUS WINANDUS CRAMERUS, JCTus inclytus,& Sereniffimo Electori Brandeburgico, Wetter& Schwelmie, arationibus Avia, T.T. JOHANNA LUTTRINGSHAUSIA, filia T. T. ABRAHAMI LUTTRINGSHAUSII, mercatoris Colonienfis primarii,& T.T. JOHANNE A MASTRICHT, Excellentiffimi urbis quondam noftræ Syndici, GERHARDI A MASTRICHT, fratre CORNELIO natæ, quæ hic loci A. MDCCXXVII. a d XVI. April. diem fuum obiit, ínque eadem D. Virginis æde, quæ hodiè optimæ neptis exuvias recipiet, quiefcit. Proavus, T.T. JOHANNES CRAMERUS, Judex Wettere, cui Pater obtigit ejusdem nominis, qui A. MDCXXVIII puriorum facrorum causâ ex minifterio Ducis Palatini Neoburgenfis in illud Sereniff. Electoris Brandeburgenfis tranfiit,& primùm Emmerici Judex& à rationibus conftitutus, dein autem Schwelmie ut Hooggravius A. MDCLVIII. fatis functus eft. Proavia, T. T. CATHARINA TESCHEMACHERA, Elverfeldiâ oriunda. Hoc genere nata, ut eodem quoque per omnia digna evaderet, amantiffimi Parentes follicitâ educatione omnem operam impenderunt, neque quicquam eorum omiferunt, quæ huic fexui ornamentum conciliare valent. Ut folidâ inprimis caftiffimorum facrorum cognitione imbueretur, cui rei non fatis commoda occafio Coloniæ fuppetebat, maturè jam ad cognatos Hannoveram, Duisburgum, Arnhemium atque Elverfeldiam miffa eft. Sic in omne virginei ordinis decus, ut fuorum delicium, feliciter fuccrevit, donec ejus dotibus allectus, fupra laudatus, Vir perquàm Reverendus atque eruditiffimus HENRICUS AHASVERUS eâ, ut digniffimâ tori fociâ, potiretur, celebratis Coloniæ A. MDCCXXII. a. d. 18. Decembr. connubialibus facris. Conjugium hoc largâ Dei manu multis prærogativis, in primis verò octo liberis ditatum eft. 1. Primogenitus filiolus erat, fed mortuus A. MDCCXXIII. a. d. 4. Novembr. in lucem editus, Abundè quidem hoc damnum reparatum vide atur A. MDCCXXIV. a. d. 15. Octob. 2.& 3. gemella prole Johanna Gertrude& Henrico Balduino; verùm& hoc gaudium perbreve fuit, cùm illa jam 30. ejusdem menfis die, hic verò anno infequente a. d. 25. Febr. iterum exfpiraret. Hos 4. excepit A. MDCCXXV. a. d. 18. Sept. præftantiffimus,& tam diligentiæ laude quàm morum honeftate maxime commendabilis juvenis JOHANNES ABRAHAMUS, qui etiamnum in Ill. Lyceo noftro Juris ftudio ftrenuiffimam operam navat. Sequebantur hunc fucceffivè 5.6.& 7. filiola, A. MDCCXXVIII. a. d. 27. Dec.& duo filii, Clemens Wilhelmus A. MDCCXXX. a. d. 27. April.& Henricus David A. MDCCXXXIV. a. d. 4. Maj. natus; verum& hi omnes in teneriori ætate, fatis cefferunt, illa quidem ftatim poft fex à nativitate horas, ifte A. MDCCXXXVI. a. d. 25. Maj. hic autem 10. dies ante, ejusdem nempe anni mensisque die 15. Reftat 8. ultima, quæ divina quoque benignitate adhuc fuperat, mellitiffima& egregia quæque fpondens Virgo CATHARINA ELISABETHA, A. MDCCXXXVII. a. d. 21. Aprilis, in hoc mundi theatrum introducta, quam Supremum Numen, ut vivum optimæ matris xrwov, virtutúmque hæredem, unà cum ornatiffimo fratre, in reverendi admodum Parentis gaudium atque folatium feliciffimè porrò adolefcere jubeat. Vitæ rationem uti piè defunéta laudabiliter admodum inftituit, ita ejusdem quoque memoria bonis cara manebit. Gaudebat infigni plurimarum rerum, inprimis verò fublimiorum veritatum cognitione, quam& lectione optimorum librorum,& fedulo atque attento publicorum gratiæ mediorum ufu, novis indies incrementis augebat, ad exemplum Hannæ vix recedens à templo, fed Deo die notéque ferviens Luc. II. 37. Gloria fummi Numinis ipfi præcipuè cordi erat, neque unquam magis excitata cernebatur, quam ubi in talibus rebus occupatae effe licebat, quibus unà cum aliis ad amorem ejus& Servatoris incendi poterat. Omnes ejus actiones finceram Dei reverentiam fpirabant,& ut uno verbo omnia complectamur, omnium illarum, apud veteres celebratiffimarum feminarum, quarum nomina prænominibus fuis exprimebat, exempla imitari annitebatur. Nam&, quod de JUDITHA fua, five jam vera illa, five perfonata fuerit, Apocryphi libri Auctor refert Judith. cap. VIII. com. 7. poßile for Goideu quod valdè Deum timeret, in illa verè locum habebat,& dictis factisque, tai erga Deum quam proximum, demonftratum dabat, dum cum ELISABETHA, prodromi Servatoris matre, Luc. 1.6. juftitia coram Deo ftudebat, atque incedere querebat in omnibus præceptis& juribus Domini fine reprebenfione:& cum JOHANNA Chuza uxore Luc. VIII. 3. Servatori( fi non immédiatè, mediate certènim inde bris fuis) lubens miniftrabat de bonts fuis, unde& non pauci, ab ipsâ in occulto recreati, longiorem ei vitam, ardentibus à Deo precibus expetere non deftiterunt. At fruftrà tamen id fuit, cùm impletus effet fixus ipfi, à fupreino vita arbitro, terminus. ere poterant, à primulâ ætate debiliori femper valetudine ufa eft, unde acris inclementia, minimaéque res adverfæ animum æquè ac corpus afficere,& huic inprimis rheumatifinos, impetuofiorem fanguinis motum, difficiliorem refpirationem, aliáque incommoda attrahere poterant quibus omnibus tamen follicitè obfervata diætâ, exquifitiffimisque remediis mox obex poni medeláque adferri folebat; ita anni circiter fpatio catarrhales morbi in febrim hecticam cum continuâ tuffi degenerare cœperunt, unde fe fub initium hujus anni fubitò plenæ phti feos indicia prodiderunt, quibus paucis hebdomadibus vires omnes ita proftratæ atque exhauſtæ funt, ut, per quatuordecim circiter dies lecto tantùm adfixa, a. d. XX. labentis menfis, circa XI. matutinam placida,&, ut nulli dubitamus, beatâ morte, vitæ hujus zruinnis fubduceretur. Tu, Lector, fi fapis AUDI OMNIUM RERUM FINEM. TIME DEUM EJUSQUE PRÆCEPTA SERVA, HOC ENIM OMNES HOMINES DECET! P.P. Bremz a. d. XXIV. April. A. clǝloccXLVII.