€ 8
RECTOR& PROFESSORESP ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.
S
i ex noftris ageretur votis& horæ fatalis terminus figeretur fecundum opinationem humanam, proferretur ille
fane longe, quandoquidem per noftram conjecturam præfumi poffet, viventibus nihil eorum deeffe, quæ faciunt ad perfruitionem diuturnæ hilaritatis. quum effe reputamus, ut parentum qui prole beantur, matrum cum maxime, quæ poft incommoda puerperii, exoptato partu recreatæ funt, vita longior& gaudium, percipiendum ex infantibus læte fuccrefcentibus, dolores& moleftias compenfet. Verum noftris confiliis non regitur orbis, neque Numen quod fata noftra difpenfat& moderatur agit ex fententia hominum. Evocat ex vita fæpius, quos longiffima dignos exiftimaremus, evocatque aliquando iftis in rerum circumftantiis, ut videri poffit, fe velle, vel ipfo mortis modo, humanas fententias& expectationes confundere atque refellere. Necætas, nec vigor corporis, nec decus, nec mentis tranquillitas, nec noftra noftrorumque defideria, nec plurimorum pro incolumitate fufa vota, nec quicquid demum fignorum eft, ex quibus augurari folemus longævitatem, cohibent mortes, nequidem inopinato accidentes. Difturbamur talibus eventibus, eoque inprimis movemur, non folum quod noftris haud refpondeant votis, fed quod illis ex adverfo fint oppofiti: Curæ vero, in quasanimum conjiciunt ftupentes, illum dejicerent penitus nosque conficerent, fi folaminis expertes, remedia malis quæreremus inepta. Philofophia Chriftiana,& ratio, luce dogmatum, quæ patefecit divina munificentia, in fublimius evecta, illis, quorum ingenium ifta difciplina excultum eft, fubminiftrat, cum argumentis incitamenta, quibus vincant rodentes anxias folicitudines, felicius atque certius, quam quidem illæ per ullius fectæ, micantis in prifco ævo, placita, aut per dicta ullius fapientis, fuperantur. Illa nos erudit de Providentia fummi Numinis, fapientiffimi, æquiffimi, optimi, cui Majeftas& dominium competit, in res creatas, eminentiffimum,& fimul, de noftra parvitate quin exiguitate comparata ad fummi Imperantis magnitudinem, quo utroque perfuademur, non licere folum Deo agere, id quod adverfum eft noftris defideriis, fed& noftrum effe lubenter ejus decretis nos fubjicere. Quid enim regeretne ille res humanas omnes, qui omnia quam magna& excelfa fint condidit, qui ut potens fic& intelligens eft omnium, atque eapropter, que rebus optime conveniunt, fcire& difpicere novit? An nos? tam minuta univerfi, imo telluris hujus portio, ut gnarisfimus Arithmetices& in nobili invento calculi ut dicitur infinitefimalis expertiffimus, nequidem partem numeri, qua nos, tantillam portionem, exactam ad hunc mundum, defignaret, indicare aut concipere valeat? Nos, qui nequidem nobis ipfis præfumus, noftramque pro lubitu protrahimus vitam; qui futurorum infcii, mutationes, quas alterum& fubfequens momentum affert, ignoramus, multo magis vero, quas infinito prorfus numero, afferre potuiffet; atque idcirco, quæ bona, quæ utilia, quæ commoda funt nobis aliisve, nulli infpicimus; quorum concupifcentiæ coco ducuntur impetu, quorumque defideria futurorum, meris nituntur hariolationibus aut fufpicionibus? Num eligeret recte Deus tales confultores, ignaros, impotentes, imbecilles? Numne potius hi, fe fubmitterent divinis ftatutis, patienter dum molefta evadunt, demiffe dum inexpectato,& ultro dum contra vota cadunt? Et, an Deus agit inique, fi Summatum fui Potentatus, cujus oblivio hominum animos facile poflet obrepere, documentis faciat teftatum, memoriamque ejus inter homines confervet? Inculcant facra oracula iftam meditationem, dum nobis Deum defcribunt, ex Providentia agnitum( Dan. IV, 34.31.) cujus imperium fempiternum eft, cujus regnum perpetuis durat atatibus, ad quem univerfi terrarum incole nihil funt, qui pro arbitatu fuo& cælefti exercitu& terra habitatoribus utitur, nec eft quisquam qui ejus manum impediat, aut ab eo facti rationem exigat. Parit quoque hæc meditatio, rite animo concepta, ut fponte, rationibus convicti, Deum veneremur, quamlibet acerba nobis fint, talia dominii ejus indicia;& vetant, ne incidamus, five in præfractam cum Stoicis awadav, quorum magnus animus, falfo crepatus, inera erat rationibus deftituta obftinatio, dum quidem ferebant nonculpabant, que mutari non poterant, nefcii tamen, illa nec mutari debuiffe; five in errores aliorum Philofophorum, cuin maxime Platonicorum, qui mentes, priusquam corporibus jungerentur, in feliciori ftatu exftitiffe, fed peccaffe, atque luendorum fcelerum caufa in hunc mundum mitti fomniarunt; ad quorum fcopulos allifit ipfe CICERO, mærore ob obitum filiæ fuæ Tulliæ abreptus, quanquam alias ex fententia Epicuræcorum ftatuerat, Deos omnia voluptatis hominum caufa operari, ut ex vero ejus de confolatione libro, tunc fuperftite, nunc deperdito, obfervat LACTANTIUS( divinarum Inftit Lib. III. cap. 18.) Præfumimus diverfa ab his, à Philofophia& Religione familiæ plurimis nominius inter nos confpicua, in luctum acerbiflimum nunc merfæ, ex improvifo obitu fæminæ laudatiffimæ, REBECCA MARGARETHA EELKINGIE natæ POSTIE, cujus funebrium caufa hanc tabulam fufpendimus. Lucem illa afpexerat Bremæ Ao MDCCXXVI. d. 15 Julii, genus ducens ex gentibus clariffimis, Patre Viro Prænobiliffimo Ampliffimo& Confultiffimo HERMANNO POST, JCto eminenti& Tabularii Civitatis, quod Archivum vocant, Prefecto ac Cuftode Fideliffimo, Matre Matrona celebratiflima REBECCA VON LINE; Avo ex paterno ſtemmate Viro Nobiliffimo& Spectatiffimo SIMONE POST, Negotiatore quondam feliciffimo, rei armamentaria Præfecto atque Edili ad B. V. Avia foemina laudatiffima ENGELINA VOGT, Filia T.T. JOHANNIS VOGT, Mercatoris florentiffimi& Ædis Paulina in nova urbe Edilis, atque T.T. ANNE STUBBEMAN: Proavo porro T. T. HERMANNO POST itidem mercatore, Proavia MARGARETHAIBORCHERS, nata ex T. T. BOIKE BORCHERS& MARGARETHA SLOTBOHM. In Materno dein ftemmate Avo Viro, perquam Magnifico& Prænobiliffimo LIBORIO VON LINE JCto inclyto& Confule de patria meritiffimo, Avia Matrona peregregia LUCIA WACHMAN, Viri Nobiliffimi& Confultiffimi HERMANNI WACHMAN J. U. D.& Comitis Pal. Caf.& T. T. METTE MEIER Filia; Proavo T.T. ALBERTO VON LINE J. U. D.& caufarum Patrono, Proavia T. T. REBECCA REGENSTORF Viri Ampliffimi HENRICI REGENSTORF Senatoris& T.T. TIBETA VON RHEDEN Filia: Abaco denique Viro perquam Magnifico LIBORIO VON LINE JCto& Confule, Abavia T. T. MARGARETHA MEIER, nata ALBERTI MEIER Armamentario Præfeéti,& GESE BOTE, atque forore Perquam Magnifici Confulis& JCri HENRICI MEIER. A teneris unguiculis ab optimis Parentibus, quorum acerbum luctum, fons omnis folatii, mitiger, follicita educatione ipfi profpectum eft, ut in cognitione veritatis quæ eft ad pietatem, rebusque quæ ad virginale decus pertinent, fuccrefceret, neque folum hic Bremæ fota eft omni ftudio, fed& Cellas Luneburgicas miffa, quo verfans interperegrinos, addifceret illa, quibus mens lingua& mores poliuntur atque ad elegantiam componuntur deponuntur autem, quæ fubagreftem fapiunt ruditatem. Profecit ex voto atque redux chori virginei evafit exempluin. Omnibus ornata dotibus animi corporisque, in fuos amores traxit, Virum Nobilisfimum Confultiffimum& Doctiffimum MARTINUM EELKING, Jurium æque ac Philofophiæ Doctorem& caufarum in foro Patronum, viduum nunc poft brevia, fed exquifita gaudia, moeftiffimum, cujus ægritudinem leniat benignum Numen, atque intra juftos limites coërceant Philofophie Chriftianæ, quibus egregie imbutus eft, amor, ftudium& exercitium. Nuptiæ celebratæ funt ante biennium 4ta fcilicet Januarii Ao. MDCCXLVI. Uri matrimonium affluebat omnis generis bonis, fic concordiæ fuæ, amantiflimi conjuges tulere fructum, edito undecimo abhinc die 18 labentis menfis, favente Lucina, partu profperrimo, filiolo, cui dum facro tinctus eft lavacro, nomen JOHANNIS eft impofitum. At quam fatalis ipfi hæc cubatio fuit, dum lectulus puerperus in emortualem ex improvifo verfus eft. Valebat fic fatis, fed quinto a partu die illam invadit febricula, quam altera die infequebatur febris miliaris, quæ cum adhibitis exquifitis remediis, circa vefperam iftius diei domata videretur, atque fpes læta convalituram illam affulgeret, rediit ramen inopinato, poft mediam noctem die 25 menfis, refumtis viribus, febris tanto impetu, ut poft paucarum horarum fpatium, vehementibus corpufculum excruciaret convulfionibus, quas, cum mox comitarentur triftes mortis nuntii, fuffocatio ex aftlimate cum apoplexia, animam Deo reddidit circa horam decimam matutinam. O quot fpes fuccifæ funt unica hac morte, quarum plurimæ adhuc herbefcebant, in fœmina edecurnata, pia, prudente, placida, polita, pulcra, pudica,& optatis quibuscunque decoribus exornata! Quantum fui reliquit, ob tot dotes defiderium, obiens in ipfo, imo primo flore ætatis adulte, poftquam vivendo non compleviffet ultra annos XXI, menfes VI, diesque X. Hodie fub horam I. exanime corpus, condendum in fpem refurrectionis, funebri pompa ducetur ad templum Ansgarianum. Quam beatum eft ô Lector! exequias iture, fata fua Deo committere, nec circa futura, quæ caligo fpiffa nobis obtegit, optare quicquam, præter id quod decreto, quamlibet ignoto nobis, præftitutum eft. Sic fpes noftræ nunquam refutabuntur,& malis aderit
præfens lenimen. Vale Pof. d. XXIX. Januarii A. MDCCXLVI.