Print 
Rector & Professores P. Illustris Scholæ Bremensis Lectori S. : ... Johannes Fridericus de Hase ... : V.P.P. Bremæ a.d. 5. Martii A. MDCCXLIX
Place and Date of Creation
Turn right 90°Turn left 90°
  
  
  
  
  
 
Download single image
 

RECTOR& PROFESSORESP. ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.

A

rtificiofiffima humani corporis fabrica, in quâ adornandâ Supremi Opificis fapientia thefauros fuos luculentis­

fimè explicuit, uti ingeniofiffima opera, quæ mortalium ars atque indutria conftruere valet, longiffimo poft fe intervallo relinquit, ita fummæ fimul fragilitatis vivi­diffimum inftar præbet. Nihil quidem admirabilius eft hac machinâ, quæ ex innumerâ minutiffimarum, molliffimarúmque primùm, partium multitudine concreta, pedetentim folidatur, offiúmque tandem interno robore firmata,& musculorum carnofis proceffibus tubulorúmque membranaceorum, mille anfractibus partes omnes pererrantium, flexibilibus ductibus veftita, tum verò diverfis cutis generibus intecta cernitur. Nihil motu illo ad ftuporem usque prodigiofius, quo humores per cana­les fuos, ipfam fæpe oculorum aciem exilitate fugientes, circumacti, continuo in folida impetu, horúmque renitente vi in fingulis partibus functiones exferunt,& delato ad easdem nutrimento illas reficiunt, aut fuperflua atque inutilia expellunt; ficque fine ullâ intermiffione dies noctésque in corpus agentes, illud tamen plurium anno­rum fpatio incolume atque vegetum confervant, cùm firmiffimæ duriffimáque materiâ conftructæ machinæ, breviffimo temporis decurfu atterantur,& ad ulteriorem ufum ineptæ reddantur. Quisquis hæc apud animum fuum ritè reputat,! is ubique anfam inveniet, cum divino Vate exclamandi: Celebro te, quòd tremendis modis mirabiliter factus fum. Pfalm CXXXIX. 14. Quò folicitiùs in ea inquirunt medicæ artis periti, plura indies detegunt, anterioribus quondam ignorata, fed& plura quoque fi. imet ipfis adhuc impervia deprehendunt. Verùm ipfa hæc mirifica corporis ftructura, illud creberrimis graviffimisque periculis exponit. Quò partes ejus funt tenuiores, faciliùs à caufis tam externis quàm internis læduntur. Quo anguftiores fubti­liorésque ductus, tantò faciliùs rumpuntur, obftruuntur, aut ultrà quàm par eft relaxantur, variíquegeneris incommodis via fternitur. Pendet fæpe fanitas ipfáque vita à tenuiffimis fibris, ut ftrenuiffi­mus Atheismi debellator B. NIEUWENTYT in recto ufu contempl. mundi, contempl. VI. egregie oftendit. Ipfe perpetuus fluidorum in folida impetus, non tantum eorum æquilibrium, in quo fanitas confiftit, tandem tollit, fed& uti fluiditas humorum nimia, ita& tenacitas, uti celerior quàm par eft motus, ita& tardior, corpori fatalis eft. Quicquid fluxum fpirituum ab origine medullæ cerebri per ejus nervos, horúmque aut liquidi arteriofi in mufculos, impedit, apoplexiam, paralyfin,& fimilia mala gignit. Quòd fi humores fanguinei in externis vafculis, irritato fimul corde, ftagnant, crebra febrium excitatur cohors: fi idem fero in extenfis vafis contingat, aut hoc illa rumpat, aut vafa à cavitatibus reducentia obftruat, ut liquida nec exha­lare, nec reforberi queant, oritur, celeritérque, ni maturè illi occurratur, crescit indulgens fibi dirus HYDROPS; nec fitim pellit, nifi caufa morbi fugerit venis,& aquofus albo corpore languor, ut lyrici carminis Princeps canit Lib. II. Od. II. Sic eadem illa corporis noftri conftructio, que tot inperveftigabilis fapientiæ argumenta præbet, ejusdem infirmitatein quàm clariffime pro­dit. Verè idcircò recteque PLINIUS H. N. Lib. VII cap. VII. fub finem ait: Is demum profecto vitam æquâ lance penfitabit, qui femper fragilitatis bumane memor fuerit. Mederi quidem his malis quærunt Machaoniæ artis cultores, verùm haud rarò omni, non folùm aliis nullam opem ferre poffunt, fed& ipfi morborum violentiæ fuccumbere coguntur. Ineptus foret, qui id in artis mortalibus utiliffimæ, aut eorum qui illam exercent, contumeliam traheret, nec ftolidius his fecundùm literam, quàm optimo Servatori in emblemate exprobraretur illud, Luc. IV. 23. Ἰατρέ, θεράπευσον σεαυτόν Large, degan evrov σeauróy Medice, cura te ipfum. Deus eft, à quo vita æquè ac mors pendet: qui uti mortalium fata, ita& dies in libro fuo fcripfit, antequam eorum unus exftitit. Pf. CXXXIX. 16. Conceffit providum Numen mortalibus faluberrimæ artis beneficium, ut eos quamdiu fibi vifum effet, aptis mediis in vitâ confervaret, ægrisve levamen adferret, non ut eos ab immutabili mortis lege, quæ omnibus fcripta eft, liberaret. Non abs re animum noftrum hoc tempore fubiere cogitationes. Comprobavit fuo, quæ differuimus, exemplo, cujus hodie efferendum venit funus, Vir Nobiliffimus atque Expertiffimus JOHANNES FRIDERICUS DE HASE, Medicine Doctor,& in hac urbe noftrâ per plures annos Practicus digniffimus. Editus is in lucem erat Pyrmonti, loco, comitatus Waldeccenfis, medicati fontis gloriâ celeberrimo, a. d. XXII. Jul. A. clbloccCXIII, viro plurimùm Reverendo atque Doctiffimo, DANIELE DE HASE, cætûs Cappelenfis in comitatu Dethmolda Lippiaco Paftore meritiffimo, fidiffimo, Patre,& Nobiliffimâ, quavisque feminei fexus laude digniffima Matre, HIBBELIA à CAPPELN. Paternum genus ornant omni encomio major, Avus, Vir Summè Venerandus longéque Celeberrimus, CORNELIUS DE HASE, SS. Th. Doctor in Ill. hoc Lyceo Profeffor, totiusque non minus Collegii, quàm admodum Reverendi Minifterii Senior, ad ed. primum D. Mart. dein D. Vag. V. D. M. Primarius fecundiffimus. Avia, Nobiliffima& cum aliis infignibus dotibus, tum mascula inprimis pietate, celebratiffima Matrona, SARA WOLTERA. Proavns, T. T. JOHANNES DANIEL DE HASE, Francofurti propter Moenum negotiator boneftiffimus coetusque reformati Bockenbemenfis Senior. Proavia, T. T. SUSANNA DE BOMMERT, T. T. SEGERI DE BOMMERT,& T. T. SAREE GOMARE ex Celeberrimâ Wachmannorum atque Go­marorum gente, filia. Abavus, T. T. DANIEL DE HASE, Magnarius Antwerpienfis optimi nominis, qui repurgatorum facrorum amore patriam urbem cum Hanovienfium Neapoli commutavit, illicque primum Senatoris mox Confulis munere ftrenue defunctus eft. Abavia, T.T.ANNA DE NEUFVILLE, T.T. SEBASTIANI DE NEUFVILLE& T. T. CATHARINA COCHIÆ filia, quæ eandem fimul mutationem religionis caufâ fubiit. Atavus, T. T. JOHANNES DE HASE, urbi Antwerpienfi ab arario. Atavia, JOHANNA DE VOSS; quorum epithaphia, illic in æde D. Andreæ ad Siniftram chori( ut vocant) aurichalco incifa, in hunc diem cemuntur. Materni flemmatis decora funt, Avus, Vir Nobiliffimus, Experientiffimus atque Clariffimus JO­HANNES FRIDERICUS à CAPPELN, Medic. Doctor& Prof. Ord. hujúsque facultatis æque ac univerfi Collegii Senior, Practicus feliciffimus, urbisque Phyficus itidem Senior meritiffimus. Avia, Nobiliffima atque Celebratiffima Matrona, ADELHEIDA ALERSIA. Proavus, Vir perquam Magn ficus, Nobiliff. atque Confultiff. HENRICUS à CAPPELN, Jureconfultus emi­nentiffimus, urbisque patriæ Conful, nec non Scholarcha, graviffimis meritis inclurus. Provia, Nobiliffima atque honoratiffima Matrona METTA HOYERA, T. T. Magnifici Confulis, Scholarche& Ecclefiarum agri Bremenfis Vifitatoris vigilantiffimi, DIDERICI HOYERI filia. Abavus, T.T. HENRICUS à CAPPELN, ICTus ex præcipuis, Archiepiscopo primum Bremenfi à confiliis, mox Præfectus Neuenbaufanus& Præpofitus Neowoldenfis, tandemque urbis hujus Senator& Ecclefiarum territorii ejus Vifitator. Abavia, T.'T. ILSA BRINCKIA, T. T. WIL HELMI VON DEM BRINCK ICTi excellentiffimi& urbis Dortmunde Syndici, filia, quæ genus à Scharmbeks, Hudeniis, Borckeniis, Rhadeniis, Gröpelingeniis, Prundenejis, aliisque inter majores noftros claris­fimis nominibus, ducebat. Atavus T. T. Didericus à Cappeln JCtus inclutus,& Reip. Senator. Atavia, T.T.REBECCA NEVEU, T. T. HENRICO NEVEU, Patricio& T. T. GARBRECHTA SE­GEBADEN prognata. Amiferat defunctus jam in ipfa infantia, quarto ætatis anno, optimum parenten; verùm hanc jacturam abundè penfabat fidiffima mater, educationi ejus non folùm ipfa fedulò invigilans, fed& aptiffimis quibusque magiftris ejus inftitutionem committens. Hinc, poft cariffimi conjugis fata, patrios lares repetens, eum maturè in ludum publicum mifit, quo cum laude peragrato, A. cllccxxx. Ill. Gymnafii civibus adfcriptus eft. Sic novo ardore fe literis omne genus tradidit, ufus opera Virorum Celeberrimorum, in elegantioribus JOH. HAVIGHORSTIÍ, in mathematicis HENRICI LOMMII, in Phyficis& Medicis LUDOLPHI HENRICI RUNGII, nec non in pofterioribus, HERMANNI HEINEKENII, THEODORI HERMANNI TISSOT& ARNOLDI MEIERI, quorum nonnulli in hunc diem usque Illuftre Lyceum noftrum ornant. A. cllccxxxvII. patriis valedicens Mufis, Leidam, inclutiflimum illud omnis, maximè autem Scientiæ Medicæ, emporium adiit, ubi fub ævi noftri Æfculapio, quem nulla unquam tacebunt fecula, HERMANNO BOERHAVE, aliisque immortalis famæ viris, hanc inprimis artem fummo ftudio porrò exercuit. Hinc Gottinge, fub fuæ non tantùm Helvetiæ, hujúsve Academiæ, fed totius literati orbis præcipuo decore, HALLERO, ejusque digniffimo& noftris laudibus majore collega, RICHTERO, cujus& hofpitio atque menfá uti, ipfi, non fine fummo fructu, licuit, academicis laboribus colophonem impofuit; tum verò inftituto per plures Germaniæ regiones itinere, Francofurtum concedens, habità illic feliciter, fub præfidio Clariff. à BERGEN, Differtatione inaugurali, cogitata quædam de inflammatione fanguined ex principiis anatomicis& mechanicis deducta, complectente, a. d. XVIII. April. A. clǝloccXLI. fummos in medicina honores dignè capeffivit. Redux inde, eodem adhuc anno, in hanc urbem, quam non immeritò pro patriâ fuâ reputare poterat, praxi fetradebat, paratus omnibus, qui opem fuam expofcerent, doctrinæ fuæ thefauris inferviendi, nec minus fingulari humanitate, vitáque ad honeftatem compofita, femet omnibus, cum quibus verfabatur, cariffimum acceptiffimumque reddens. Applicandus jam erat animus ad nuptias, ftatúsque domefticus erigendus. Percellebant eum in finem animum ejus rariffimæ dotes Nobiliffime omnibúsque fexus fui decoribus ornationa Virginis, MARIÆ HUNEKENIÆ, Nobiliffimi atque Confultiffimi Viri, HENRICI HUNEKENII, Judicii fuperioris Secretarii Senioris Spectatiffimi& T. T. Nobiliffime HESTERÆ ANNE VON DEN HONARD Filiæ natu minoris. Hanc igitur ambiens A. cloloccXLVII. d. 15. Aug. optimis aufpiciis domum duxit. Concordi admodum huic matrimonio nihil ad felicitatem defuit, nifi quod& hactenus improle,& minus diuturnum effet. Licèt enim valetudine fic fatis commodâ firmáque frui videretur, crebris ta­men rheumatismis impetebatur,& inprimis præterità æftate pedes tumore infeftabantur, qui fub initium quidem, adhibitis idoneis remediis, cedere videbatur, at mox, inftar aquæ intercutis, novas recipie­bat vires, feque per totum corpus diffundebat, donec fub anni hujus aufpicium difficilior tuffis, cum afthmate, accederet, quibus fomnus fæpius pellebatur& vires magis magisque profternebantur. Sic tan­dem, fruftra adhibitis medicaminibus, quinto, ex quo decubuerat, die, fubitò, adftante cariffimà conjuge, nunc moeftiffima Vidua, quam confolationis fons atque pater potenter erigat! inter ardentiffimas preces,

D. Martini, quod in ipfo mortale erat, in diem magnum adventus Domini affervandum. Tu, Lector, difce, nullam adverfus mortis vim artem valere, nifi hanc folam, quà, per fidem, apud verum Ifraëlis me­dicum, qui morte fua morti venenum& inferno peftis exftitit, remedium quæritur. V.P. P. Brem ads. Martii A. clolǝCCXLIX.