p
PATI
RECTOR& PROFESSORES P ILLUSTRIS SCHOLE BREMENSIS LECTORI S.
L
10
icèt vitæ fumma brevis fpem nos vetet inchoare longam, præ aliis tamen videntur fibi diuturnius ævum promittere poffe, quibus in ipfo adhuc ætatis vigore conftitutis, cum compofitâ, impetuofiorúmque animi perturbationum, infenfiffimorum illorum valetudinis noftræ hoftium, experte mente, vegetiores corporis vires obtigerunt: inprimis fi nec occafio defit, artis iatrices confiliis atque adjutrice operâ, iis, quæ fortè accidunt, incommodis, maturè obviam eundi, felicitérque detectis malis, antequam ingravescant, idonea remedia quærendi. At fruftra effent, quotquot his prærogativis fidentes, in diem fecurè viverent. Quantæ quantæ enim illæ videantur, ab immutabili tamen fati lege liberare, aut conftitutum occulto Dei confilio terminum dimovere minimè valent. Nullos fanè annos à mortalitatis forte immunes præftare, quotidiana experientia teftatur. Alter, ait L. A. SENECA, Epift. LXVI. adolescens deceffit, alter fenex, aliquis præter hos infans, cui nibil amplius contigit, quàm profpicere vitam: omnes hi æquè fuere mortales, etiamfi mors aliorum longius vitam paffa eft procedere, aliorum in medio flore precidit, aliorum interrupit principia, Nec minus Machaoniâ arte clari inculcant, rationibusque adftruunt, quàm ipfe rerum eventus comprobat, profperrimam fæpe valetudinem graviffimis periculis effe expofitam, corpúsque maximè folidum& fucci plenum facillimè cachexiâ corripi, hecticisque febribus emaciatum, fibimet ipfi non folùm tam diffimile reddi, ut non ampliùs idem videatur, fed& exhaufto penitus priftino vigore, lentâ quidem, at certâ tandem tabe confici. Etfi autem animus à vehementioribus commotionibus, fanitati maximè noxiis, immunis, multis incommodis, quæ alii fuo fibi jumento attrahunt, obicem ponit, quin& in gravioribus morbis non exiguum levamen adfert, iisque ritè uri docet, nihilominus tamen,& placidiffimas mentes, illorum impetui fuccumbentes, haud raro maturè fatis ex hac vitâ abripi cernimus. Pollicetur quidem adverfus hæc incommoda propior experti medici confuetudo haud leve auxilium, qui ad ipfa morborum primordia atque cauffas fedulò attendens, quamdiu fatalis terminus nondum advenit, haud difficulter illos, antequam vires acquirant, fufflaminare, aut, fi vel maximè invaluerint, opportunis remediis debellare valet, ut adeò non immeritò QUINCTILIANUS Declamat. CCLXVIII, exclamet: Quod hominum genus eft, qui fexus, que atas, que non utilitatem ex bac( medicina) petat? Aft, uti eâdem tamen fata vinci minimè poffunt, ita fumma etiam artis hujus peritia quandoque cultores fuos deftituit, ut& omni adhibitâ curâ omníque ftudio nihil proficiant. Hinc CICERONE ad Atticum Lib. XVI. Epift. XV. tefte, non folùm H ppocrates defperatis vetuit adhibere medicinam, fed& qui aliis fæpe felicem opem tulerunt, ipfi proximos fuos, acerbo fibi fato ereptos, lugere, triftéque officium his, quibus peritiâ fuâ maximè prodeffe cuperent, præftare coguntur. Extat in monumentis fepulchralibus, à Clar. GRUTERO, cum aliis antiquis Infcriptionibus, fervatis, Tom. I. p. 633. unum, huc apprime faciens, quod C. CÆCILIUS DIRTUS MEDICUS FILIO ET CONJUGI SUE fe pofuiffe profitetur. Sed quid attinet ad alia exempla provocare, cùm non folùm hujus rei, fed& omnium, quæ hactenus monuimus, evidentiffimum fit, quod nobis hodiè præbet Nobiliffima celebratiffimáque Matrona HENRIETTA ZEPPERA, Viri Nobiliffi mi, Experientiffimi atque Clariffimi, GODOFREDI MELM, Medicine Doctoris& Profefforis, nec non Reip. hujus Phyfici Celeb. College noftri bonoratiffimi, defideratiffima Conjux, cui funebria hæc jufta perfolvimus. Intromiffa ea eft in hoc mundi theatrum A. clolǝCCVIII. a. d. XVI. Septembr. Patre, Viro Nobiliffimo, Ampliffimo atque Confultiffimo JOH. GEORGIO ZEPPERO, JCTo ex præcipuis,& Reip. patriæ Senatore atque Judice, æquitatis dexteritatisque laude etiam poft fara incluto; Matre, Nobiliffimâ rariffimisque dotibus præditâ Matronâ, GESA KLUGKISTIA. Paternus Avus illi obtigit, Vir Nobiliff. atque Integerrimus BERNHARDUS ZEPPERUS Reip. à Secretis; Avia, T. T. HELENA BUCKIA, Viri Spectatiffimi GERHARDI BUCKII, è collegio Seniorum& ad Div. Virg. Edilis, nec non HELIA MEIERE filia. Proavus, Vir adm. Venerandus, Nobiliff. Ampliff. atque Confultiff. JOH. GEORG. ZEPPERUS, JCTus egregius, Canonicus Ecclefie Cathedralis Lubecenfis, tum verò Prefectus Ottersbergenfis,& Archiepiscopo Bremenfi Ducique Holfatie à confiliis: cui Pater erat S. Venerand. Celeb. atque Eruditif WILHELMUS ZEPPERUS, Comitis Naffavia Johannis Senioris primùm Paftor aulicus, dein Herborne SS. Theol. Profeffor& Paft. Primarius, doctiffimis fcriptis clarus. Proavia, T. T. GESA SPECKHANIA, Spectatiffimo integerrimóque Viro BERNHARDO SPECKHANIO, Patricio& Armamentarii Præfecto, nepote EBERHARDI, cui inprimis poft Deum Sacrorum in urbe noftrâ per HENRICUM ZUTPHANIENSEM emendatio accepta ferenda eft,& WOLBRECHTA DURINGIA, prognata. Materni ftemmatis non minora decora funt, Avus, Vir Nobiliffimus, Ampliffimus atque Prudentiffimus, HENRICUS KLUGKISTIUS, Magnarius urbis hujus ex præcipuis,& primum collegio Seniorum, mox Reip. Proceribus fummo fuo merito adfcriptus. Avia, Nobiliffima laudatiffimique exempli Matrona, ANNA DUNZENIA. Proavus, ejusdem cum Avo nominis atque dignitatis, Nobiliff. atque Amplif HENRICUS KLUGKISTIUS, Negotiator itidem feliciffimus& Senator digniffimus. Proavia, T. T. MARGARETA CAMERARIA, T. T. MARTINI CAMERARII Mercatoris, optimi nominis,& T. T. ANNE KESLERE filia. Uti cari Parentes folicitam educationi ejus curam impendebant, ita hæc minimè fruftra erat, dum in omne foemineæ laudis decus feliciter fuccrescebat. Advertit id mox animum fupra laudati Nobiliffimi Experientiffimi atque Celeberrimi Viri GODOFREDI MELM, ut eam fibi tori expeteret fociam, cujus quoque voti compos redditus eft, confummatis a. d. XXX, Decembris, ejusdem anni cloloCCXXXII. quo defuncta& optimum Parentem,& unicum fratrem, Celeb. Juris Profefforem, amiferat, nuptiis. Improle quidem, fed concors felixque hoc conjugium fuit. Nec mirum; mite enim, quo pollebat, ingenium, blandiffimique mores, cariffimum Conjugem illi femper arctiùs devinciebant, præcipuè cùm fidiffimam fe illi perpetuò præberet comitem, in id inprimis intenta, ut res domefticas fedulò curans, ipfi placeret, cetera fe plerumque domi continens, nec nifi cùm ejus negotia ipfum avocarent, ferè ab illius latere difcedens. Singularem non minus honeftatem, integritatem minimè fucatam, atque æquitatem in omni vitâ dictis ac factis teftabatur; aliena planè ab illarum moribus, quarum præcipuum opus eft proximum acerbæ verbere linguæ perftringere, ipfa potiùs omnia in meliorem partem interpretabatur. In alios, inprimis miferos arque egenos, fe chriftianæ charitatis tenerrimique adfectus pleniffimam pra bebat. Tum verò omnia ejus verba profundam femper in Deum& res divinas reverentiam fpirabant. Tot dotibus inftructo Spiritui fatis firmum vegetúmque corporis domicilium divina benignitas concefferat, unde ab ipfa nativitate usque ad initium anni fuperioris clǝlǝCCXLVIII. ferè perpetuâ conftantique incolumitate gavifa eft. Quod, cum mens nullis adfectionum perturbationibus magnopere dedita, placidè regeret, quis non magnâ probabilitatis fpecie præfumfiffet, eam ad feram fenectam usque vitæ fpatium producturam fuiffe? Inprimis cùm integros nondum tum temporis quadraginta annos nata, ipfo adhuc mediæ ætatis robore atque vigore polleret, & domi fimul in cariffimo Conjuge haberet, qui, pro infigni medicæ artis peritiâ, minimos cafus valetudini infidias ftruentes, feliciter detegens, promtiffimam medelam adferre valeret. Vèrùm fic patet, quàm parùm hæc omnia adverfus inexorabilem leti vim turari queant, quámque vana foret, quæ in his reponeretur fiducia! Ipfo illo elapfi anni exordio, corporis ejus vigor pedetentim imminui, floridúsque ftatus fenfim flaccescere coepit. Menfis Majus latentem mali cauffam clarius pandebat, cùm per vices, vix fedando vomitu, pus unà cum cruore, licèt hactenus non admodum multo, ejicere inciperet. Occurrebatur quidem vagis his atque inordinatis motibus maturè exquifitiffimis remediis, quibus ii non parum quoque leniebantur, fed ita tamen, ut fæpius recrudescerent, violentiúsque redirent. Hæc omnia non obfcura internarum vomicarum indicia prodebant. Durabat convulfivus ventriculi ftatus per aliquot menfes, tandémque, venis pus reforbentibus, in lentam, ut fieri affolet, hecticem degenerabat. Hinc quotidianarum febrium impetus, hinc naufeabundus ftomachus,& neceffarii nutrimenti, ex ciborum affumtorum paucitate, defectus, perpetuóque recurrentes vomitus, vires ita abforbebant, ut vividiffimum ante fuccique pleniffimum corpus, aridum mox junceúmque redderetur. Admonebant hæc acceleratis paffibus appropinquantis mortis, indièsque adeò exftimulabant, ut fe ad illam folicitè præpararet. Tandem a. d. XIX. labentis adhuc menfis Augufti, circa hofunus, quo, quod in illâ mortale erat, tumulo in æde D. Virginis inferetur. Quæ folemnia, quin& NOBILISSIMI ILLUSTRIS LYCEI CIVES frequenti comitatu, pro eo, qui Clariffimi Vidui muneri,& in Mufas noftras meritis, debetur, honore, fint cohoneftaruri, uti nulli ambigimus, ita iisdem fimul omnibúsque hæc fortè legentibus commendamus, ut nullis annis, nulli vigori, aliisve externis fidentes prærogativis, mortis perpetuò memores vivant. V. P. P. Brema a, d. XXII. Auguft. A. clolǝCCXLIX.