Print 
Rector & Professores P. Illustris Scholæ Bremensis Lectori S. : Quum funebrium causa, quæ hodie parantur Viro Maxime Reverendo ... Henrico Ahasvero ... : Val. Pos. d. II. Aprilis A. MDCCL
Place and Date of Creation
Turn right 90°Turn left 90°
  
  
  
  
  
 
Download single image
 

RECTOR& PROFESSORES P ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.

gam

Q

uum funebrium caufa, quæ hodie parantur Viro Maxime Reverendo Ampliffimo atque Dotiffimo HENRICO AHASVERO S. Th. Doctori&, dum muneri præerat, Coetus B. Mariæ Virginis Paftori Primario, nudius quartus fupremum obeunti diem, hoc quod oculis Tuis patet, pie defuncti encomium, fcribere incipiebamus, menti noftræ obverfabantur plurima fata Miniftrorum in Coetibus Reformatis, qui Chrifto Domino in hac urbe colliguntur, cum maxime illorum, qui poft imperratam honorificam dimiffionem, fuo munere abdicaverant, atque ante obitum, honeftam vacationem a laboribus, quibus circumfepta eft undiquaque Paftoris evangelici fparta, quæfiverant: Nofter enim ante decem menfes, in fefto Pentecoftis anni præteriti, gregi fuo valedixe­rat,& tam feftinate, optatæ quietis, una cum vitæ, finem invenit. Id autem fingulare robis vifum eft, præfens feculum, cujus vix medium in curriculo hujus anni attigimus, plures offerre Sacræ militiæ, cum laude, integra fama& ex fuo ipforummet defiderio, emeritos, quam fere bina præcedentia, quæ à felici Sacrorum in Patria repurgatione fluxerunt; inter illos vero plerosque verbum Dei in templo Mariano docuiffe. Juvat ire per exempla, quo bac occafione fimul recolamus memoriam, virorum præftan­tiffimorum, cumulo egregiorum meritorum, five in Ecclefiam JEfu Chrifti, five etiam in rem litterariam, celebratiffimorum. Habuit Coetus Stephanianus Venerabilem Johannem Geor­gium Rhodium, quem corporis vigor deftituebat, anno ætatis fexagefimo, Seculi decimo& nono; habuit Ansgarianus, Magnificum& Summe Venerandum Albertum Schumacherum, Colle­noftrum honoratiffimum, qui Illuftri Scholæ per multos annos præfuerat, fenio gravem, ætatis anno octavo fupra fepruagefimum Seculi quadragefimo; habuit Martinianus, Maxime Reverendum Antonium de Cuiper, ætate itidem confectum, vitæ anno feptuagefimo& quinto, Seculi quarto fupra quadragefimum, pedum, laudem& gratiarum actiones repor­tando, tranquille ac in fpe, fummum paftorem ovium, ipfos propediem in quietem quam populo fuo, morte atque refurrectione fua paraverat, introducturum effe, e manu fua deponen­tes: Marianus interea quinque numerat Venerabiles Viros, Hermannum Coccejum ætatis feptuagefimo quinto, Seculi feptimo, Henricum Alerfium, Collegam quoque antea noftrum, qui litteras Ebraicas fideliffime docuit, ætatis feptuagefimo fecundo, Seculi octavo, Theodorum Hafeum, Virum infignis in orbe litterato famæ, Collegam itidem noftrum in Ordine Theolo­gorum, vitæ quadragefimo nono, Seculi tricefimo primo, Elardum Wagnerum ætatis feptuagefimo fexto, Seculi quadragefimo quinto, denique cujus honori hanc tabulam fufpendimus, Hen­ricum Ahasverum ætatis fexagefimo quarto, miffionem ab officio, ex voto& cum defiderio fui, acquirentes. Non æquat iftum numerum, index illorum, qui juxta fidem monumentorum, fe olim pacate& cum teftimonio honoris fparta abdicaverunt; In Aide Mariana Jacobus Præpofitus( feu Probftius) Superintendens, Ecclefiæ primus, poft Henricum Zurphanienfem reftitutor Ao. 1560. Rodolphus Minnichbaufen Ao. 1610. Ludovicus Cocius, Superintendens itidem& lluftris Scholæ per plures annos Prorector, quanti nominis Vir! Ao. 1652. Adamus Preuel Ao. 1661. In Martiniana, Wilhelmus Snabelius L.A. M. Ao. 1670. In Stephaniana Nicolaus Uchtemanmus Ao. 1628. In Johannea denique Gerhardus Hanewinckel Ao. 1663. Quæ hujus eventus funt caufæ? An fenefcit natura hominum? An vires dereruntur, auctis laboribus? Neutiquam. Vidimus hac noftra ætate& videmus fenes vigere, fuerunt quoque inter majores, qui pertinaci in­duftria in laboribus, fuccefforibus funt& exemplo& incitamento. Arcano ifta Providentia moderamine reguntur, quæ non omnibus idem corporis animique robur impertivit, quæ vi­res fufficit aut fubtrahit, quæ ut nutu fuo, operarios in vineam Domini mittit, fic& eosdem exftatione fua revocat ut lubet, morte aut virium defectu, utrosque tam juvenes quam fenio con­fectos, ut fuum attingat finem. Sed ut ad noftrum redeamus, natalem expertus eft diem heic Brema Ao. MDCLXXXV, 28 Septembris, fatus parentibus in confpicuo loco conftitutis Patre Viro Nobiliffimo atque Experientiffimo BALDUINO AHASVERO Medicinæ Doctore& Practico feliciffimo, Avo, Proavoque COGNOMINIBUS, quorum ifte Medioburgi Zelandiæ nobiliffimo emporio Negotiator fuit ex præcipuis, connubioque fibi junxerat, defuncti Aviam MARIAM PANEEL, Viri plurimum Reverendi PEIRI PANEEL V.D M. in vico Middelharnas meritiffimi & ANNE MACREL, filiam; Hic autem Gufæ urbe Bevelandiæ mercaturam exercens, vixit cum uxore N. NOLEN: Matre Matrona rari exempli, quæ educationem ejus, quum Patre vix quinquennis orbaretur, fumma fidelitate curavit, HELENA MEINERTSHAGEN, genita a defuncti Avo T. T. JOHANNE MEINERTZHAGEN, Negotiatore famigeratiffimo Coloniæ Ubiorum, ex Avia T.T. HELENA VON DEN ENDEN, filia JOHANNIS VON DEN ENDEN& HELENE MITZ, atque ex Proavo NICOLAO MEINERTSHAGEN, Mercatore itidem Colo­nienfi, Proavia vero ANNA RAHT. Mature in Pædagogium miffus, curricula illius fic emenfus eft, ut cum laude ad altiora fubfellia promoveretur Ao. 1703. in quibus, pendens ab ore Vi­rorum celeberrimorum, noftrorum decefforum, ex voto profecit, in Humanioribus, Philofophia, Linguis& Anatomicis, manuducentibus, Job. Eberh. Schwelingio, Job. Tilingio, Henrico Alerfio & Diderico Sagittario, in Sacra autem fcientia, Cornelio Hafer, Alberto Schumachero, Godofr. Jungftio& fob. Conr. Keslero, ut Ao. 1709. exteras Mufas cum fructu falutare potuerit. Petiit igitur primum Ultrajectum, vifis antea Groninga, Leovardia Amfteledamo, ibidemque docentes Viros fummos, Antiquitates Romanas& Sacras, Theologiam Naturalem& Revelatam, Exegefin Sacrorum Oraculorum atque Hiftoriam Ecclefiafticam, Petrum Burmannum, Hadrianum Relandum, Facobum Serrurier, Job. Leusdenum, Herm. Alexandrum Roëllium atque Jacobum Pontanum, attente audivit; Sequente vero anno, falutatis reli­quis in Belgio fœderato Litterarum emporiis, Lugduno, Franequera, Harderovico, Daventria,& fita in confiniis Linga, innotuit Tillio, Markio, Fabricio, Vitringe, Gurtlero, Rhenferdio, Lamberto Bos, aliisque Illu­ftribus in republica Litteraria nominibus, patriisque ad breve tempus revifis laribus, fe, luftratis interjectis urbibus& Academiis, Vefalia, Colonia, Sigena, Dillenburgo, Herborna, ubi ad colloquia cum Hamelio, Pun­gelero& Reinboldo admiffus, Marpurgo atque Gieffa, in almam Heidelbergenfem Ao 1711. contulit, Kirchmeicrorum ac Miegiorum fruitus perquam utili inftitutione, quo ipfo tempore, quum inciderent Electio arque Coronatio Imperatoris Caroli VI gloriofiffimæ memoriæ, in vicino Francofurto, folemnia pomparum, quibus ifti eventus redduntur celebres, cominus intueri ipfi licuit. Ut collectas fcientiæ bonæ frugis in Academiis opes, ornaret morum elegantia, rerum experientia, cognitione penitiore politiæ variæ ecclefiæ Reformatæ atque inde deinceps in rebus agendis negotiisque fufcipiendis redderetur expeditus, adeundam fibi exiftimavit Helvetiam,& in ea, illa loca, in quibus Lux Evangelii ex tenebris denuo effulfit, feque late difperfit. Via qua pergitur per Argentinam, tetendit Bafileam, quam fama Werenfelli& Battierii tunc illuftrabat, Scaphulium, Turicum nominibus Hottingeri, Huldrici, aliorum, Bernam Malacride& Rodolphi, Laufannam Croufaxii, Genevam demum Turrettini& Pilleti, cujus contubernio& convictu per totam hyemem ufus eft, celebribus& poftea in politas Gallias. Hinc Lugduno delatus Lutetias, ubi, quod lærus narrare folebat, in unica urbe litterarum quafi orbem deprehendendo, vifitatione tot Bibliothecarum ac illa fer­vat& oftentat, cum maxime Regiæ, Eruditorum quoque Virorum primi ordinis, Bignonii, Huetii, Boivin, Renaudotii, Montfauconii, Harduini, Du Pinii, recreatus, Ao. 1713. Patriam per Belgii, nunc Auftriaci, Pro­vincias repetiit. Sed aderat tempus, in quo, uti fervitio Dei in Ecclefia dicatus erat, poftquam decem annorum fpatium fcientiis addifcendis impenderat, fe ad praxin& vitam activam accingeret. Elegit iftum in finem Academiam Duisburgenfem, feque in Homiletica arte exercendo, præftolatus eft exitum decreti divini, in quamnam regionem vineæ fuæ, operam ejus adhibendam Dominus conftituiffet. Patuit is, cum Ao. 1714. ipfi demandaretur fparta Evangelium docendi in Sacello Illuftriffimi S. R. I. Comitis Ifenburgici& ecclefia urbica Waechtersbaci, quam Provinciam fufcepit 14. Octobr. iftius anni, illique præfuit, in quartum annum, quo ad florentem ccetum Elverfeldenfem in Ducatu Montano, legitima vocatione A.1718. d.23. Martii, translatus, illum dein A. 1722. cum Mariano in Patria commutavit. Acceffit tunc honoris augmentum, per prædi­cationem Doctoris Theologiæ, Præcone Venerabili Ordine Theologico in Academia Duisburgenfi, Promotione, quam dicant, honoraria& poftmodum, primus inter comminiftros in templo Mariano locus Ao. 1745. d. 11 Maji, quem vacuum fecerat, refignando Maxime Reverendus Elardus Wagnerus. Illius exemplum ipfe fequutus eft, ut fuperius indicavimus, poftquam in annum 27. gregem paverat verbo& doctrina falutari. Quod privatam vitam attinet, ex iterato conjugio fub vitæ finem viduus fuit. Primum contraxerat A. 1715. d. 1. Januarii, cum Virgine Ornatiflima GERTRUDE von MASTRICHT Viri Excellentiffimi, Ampliffimi & Prænobiliffimi GERHARDI von MASTRICHT JCti Præclariffimi, antea in Academia Duisburgenfi Jurium Doctoris, dein Reipublicæ Patriæ Oratoris Senioris p.m.& T.T.MARIA MAGDALENA LE BRUN filia natu minima; Illa vero fato cedente, alterum cum Virgine Lectiffima JOHANNA ELISABETHA JUDITHA TÉSCHEMACHER, nara Viri Nobiliffimi& Experientiffimi ABRAHAMI TESCHEMACHER Medicinarum Doctoris& Practici primum Hage Comitum, poftmodum autem Coloniæ Agrippinæ& Comitis Palatini Cæfarei atque T. T. ANNA GERTRUDIS CRAMER, d. 18. Dec. A. 1722. quam mors ante tres annos fuftulit. Proles quam fufcepit ex utroque, pleraque fua morte, Parentum mortem antevertit, bina primi, filiolus natus Ao. 1716. d. 4. Febr. mox poft partum,& filiola Helena nata Ao. 1717. d. 1. Octobris poftquam vivendo compleverat annum unum cum novem diebus: Ex octena vero fecundi connubii,( 1) Mafcula Ao. 1723. d. 4. Nov. in ipfo parru extinéta( 2& 3) Gemelli, Ao. 1724. d. 5 Octobr. filia Jobanna Gertrude 30 Nov., filio autem Henrico Balduino fequuto anno d. 25 Febr. decedentibus.( 5) Filius Ao.1728. d.28. Dec. paucis poft vifam lucem horis.( 6) Filius Clemens Wilhelmus nat. A. 1730. d. 27 April. ætatis fexto( 7) iterum filius Henricus David nat. Ao. 1734. d. 4. Maji quum in tertium inodo ingreffus effet annum. Superfunt 4to genitus Nobiliffimus& Pereximius JOHANNES ABRAHAMUS Jurium in alma Francofurtana prope Viadruin Cultor, natus Ao. 1725. d. 18. Septembr. atque 8vo feu poftremo genita, in optimam fpem fuccrefcens Ao. 1736. d. 21. April. nata, CATHARINA ELISABETHA. Tot fata& viciffitudines expertus pie defunétus, animo illa tulit virili, laudemque meruit, infignis in defungendis muneris fui partibus, quin& pertinacis, dum vires fuppetebant, induftriæ atque conftantiæ. Nihil enim eorum, que requirebantur ad explenda munia, a fe defiderare paffus eft, docendo ex fuggeftu publice, promittebat, fed illa ex pectoris latente vitio, ad quod acceffere fæpius rheumatifini, concuffa, exitus docuit, ipfum defatigatum a labore, quanquam externa fpecies id non proderet, vacationein a Provincia exoptaffe, Poftquam enim illam impetraffet, in­affiduo, patientiffimus,& bene cœpti propofiti tenax, xaxsilages, maticis doloribus, febribus lentis& agrypnia, mortis præambulonibus, confeélug, animam reddidit creatori di 29, clapfi menfis, in Pafchatis fefto, lab vocant, Adhibita remedia tatis LXIV. 1. VI.& d. 1. ipfoque illo tempore, quo Chriftiana, quam decrio vafit eum ante hos tres atque rat concio, celebrabat folemni ritu, memoriam refurrectionis optimi Sofpitatoris, qua teftatuin fecit, fe quietem fuo paraffe populo, quam ipfe ut fponfor juftificatus& dimiffus, in fepulcro erat expertus. Fruatur ifta placide, quam fibi in Sermone valedictorio A. MDCCL.