RECTOR& PROFESSORESP ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.
E
leganti fymbolo, prifci orbis fapientes, prolem mafculam virorum Illuftrium, parentibus fimilem, atque ad
idem virtutis culmen annitentem gloriamque domus fuftentantem& propagantem ad ferum ævum, cum maxime autem unigenitam aut inter fratres eminentem, pinxere, dum talem Parentis LUCERNAM LAMPADEMve appellavere. Egyptii recondendæ veritatis fub glyphorum involucris inventores, ifto ænigmate ufi funt, fignificando per illud( tefte HORAPOLLINE) LIBERORUM PROPAGATIONEM,& affinia, vitam animumque hominis, ac nominis fplendorem. Sacra vero oracula clarius multo, atque repræfentamine ex puriori fonte derivato, fobolem regiam Davidis, cujus ftemmatis nobilitas, cereorum antiquitate, penatum decore atque claritate, quotquot unquam in orbe terrarum floruere aut adhuc florent Magnarum familias, ex atavis majorumque fumofis imaginibus gloriam ducentes, longiffime antecellit, hoc hieroglypho indicant. Cum Salomonis pofteritas fervanda effer filiorumque in throno Davidis fucceffio non interrupta, ad præftitutum usque tempus, promiffis fe Deus obftringit,( Reg. XI, 36.) ut LUCERNAM habeat David meus femper coram me Hierofolymis, eaque ingeminat( cap. XV, 4.& 2 Reg. VIII, 19.) Deus propter Davidem ei conceffit LUCERNAM Hierofolymis: Promifit fe ex ejus filiis daturum LUCERNAM perpetuo. Vates, dum prædicta Deus implebat, lætabundi illa in memoriam populo revocando, canunt( Pfalmo CXXXII, 18.) Ibi germinare faciam cornu Davidis, LUCERNAM unto meo componens. In tanto iftud emblema pretio fuit apud Judæos, ut lucerna lampadeque profapiam Davidis xar xn defignari, apud omnes creditum fuiffe, vero maxime videatur fimile, fiquidem ex mente optimorum Interpretum, bini FILII OLEI, five LAMPADES, ad latera candelabri aurei, Zacharia in vifione oblati( cap. IV, 14.) denotant, bina ftemmata ex Davidis fuccefforibus tempore Maccabæorum, ex quibus ortum duxere Jofeph atque beata Virgo: Quin hic fortaffis ratio latet, tituli fingulari attentione digni, quo fe ornat, is, cujus nativitatis caufa, Numen Davidis familiam a reliquis omnibus varie diftinxerat& provida cura muniverat tuitusque fuerat,( Apoc. XXII, 17.) Ego fum Davidis radix atque profapia, LUCIFER, five ftella fplendida& matutina. Obfcuriore loco nati, quorum nec natalium nec meritorum fplendor, ad Davidis progeniem accedebat, licet lumen a pofteris expectabant, non tamen fuftinebant illos cum fplendentibus lucernis comparare. Scintillas appellitabant, ut prudens illa Thecoenfis, imminente filio periculo mortis( 2 Sam. XIV, 7.) ajebat, gentiles in me confurgunt filiumque ad necem pofcunt ut EXTINCTA SCINTILLA que mibi reftat, pofteritatem ex orbe auferant. Inter Græcos Romanosque ifte fymboli fenfus neutiquam fuit ignoratus. Obfervarunt poft PICINELLUM( in luminibus reflexis ad 1. Reg. XV, 4. alii ad locum interpretes) SANCTIUS& a LAPIDE, LUCRETIUM( de rer. nat. L.II.vf.77.78.) Inque brevi fpatio mutantur fecla animantum, Et, quafi curfores, VITAI LAMPADA tradunt; PLATONEM quoque Lib. VI. de Legg. Tevavres Exrgé Dovres maidas, nadaree laurada Tor Biov Tagadidovres amos i amwv, filios generantes& educantes, VITAM INSTAR LAMPADIS transmittere ab uno ad alium, illud adhibuiffe, allufione( ut judicat THOMAS CREECH) ducta a feftis, in quibus λauradevovres, curfores finito curfu, fibi lampades tradebant. Pagani, uti de natura animi illiusque origine, ut plurimum minus recte fentiebant, illam ex traduce transmitti exiftimantes, illo mentis æque ac vitæ ortum ex parentibus, inftar lampadis aliam accendentis indicare voluere, quem in finem, tædæ in nuptialibus ritibus, non inter poftremos fignificantes, fuerunt adhibitæ. Veriora Sacra nos intelligere jubent. Quanquam enim fimul denotent emblemate, lumen vitæ filiorum a parentibus effe accenfum, attamen potius refpiciunt, ad fimilitudinem tum imaginis Patrum quam filii referunt, ut& poft iftorum exceffum, tuentes, veterum agnofcant or a parentum, cum maxime autem morum& virtutum, quibus claro in orbe loco nati& conftituti, promittunt, fe orbem civitatesque colluftraturos in feriori ævo, eadem luce eisdemque beneficiis, quibus genitores, fuo in ævo, illarum felicitatem& commoda promovent. Si tantæ fpei filius, talis lampas extinguatur, uti omnibus bonis, fic inprimis genitori fuperftiti, cujus fpes fucciditur, moerorem excitat fuo obitu graviffimum, facitque ut is experiatur TERTULLIANI ( de nuptiis L. IV.) paradoxum, liberorum voluptatem effe amariffimam. In talem luctum his diebus conjecit, doctos bonosque inter nos omnes,& clariffimam domum, Vir Nobiliffimus, Confultiffimus, Doctiffimus atque Celeberrimus HENRICUS LAMPE J.U.D.& Profeffor Publicus, Caufarum in foro patrio patronus folertiffimus, atque Collega nofter honoratiffimus, cujus honori& memoriæ hæc fcribimus. Ortus is erat Brema A. MDCCXIII. d. 7. Jul. ex Viro Perquam Magnifico Ampliffimo& Confultiffimo HENRICO LAMPE JCto eminentiffimo& Confule de univerfa Patria indies, Pharii inftar ignis, optime merenti,( cujus ut inter profperrima fata numerandum eft, talem iftumque genuiffe filium, fic vovemus ut benignum numen dolorem juftum quem ex immatura ejus morte perfentit, leniat, quo diu radios inter nos fpargere pergat)& Matrona confpicua MARIA OELRICHS. Avum Proavumque numerat HENRICOS LAMPIOS, utrumque Magnarium& hunc fimul Senatorem in Patria: Aviam ADELHE DEM HENEKEN, Proaviam GESAM MEIER. In materno Stemmate habuit Avum HENRICUM, Proavum JOHANNEM OELRICHIOS, itidemque Magnarios: Aviam MARGARETHAM TIMMERMAN, Proaviam MARIAM DWEERHAGEN. Uti a teneris ex ipfo emicuere fcintillæ folertis ingenii atque erectæ indolis, fic a Magnifico Parente, cujus in illo educando cura augebatur ex Matris præpropero obitu, litterarum ftudiis dicatus,& in Pædagogium miffus, ejusque curriculis emenfis A. MDCCXXVII d. 30 Octobris ad altiora promotus eft fubfellia. Spem quam de fe moverat, augebat perpetuo diligentia laudabili& felicibus facilibusque progreffibus, nullam bonarum fcientiarum infalutatam linquendo, fed inftitutione Clar. Profefforum, quibus affiduum& intelligentem fe pra bebat auditorem, utendo, in elegantioribus Johannis Havighorftii, in Philofophia Morali atque civili& Mathefi, Arnoldi Meieri& Jobannis Henrici van Lom, in græca& Orientalibus linguis Caroli Kesleri, in Theologia, cujus promulfidem deguftare ipfi placuit, Friderici Adolphi Lampii,& qui hanc tabulam meritis ejus fufpendit, Nicolai Nonnen. Poftquam Orationem in memoriam exhibitæ in comitiis Imperatori Carolo V, ante annos ducentos Auguftanæ confeffionis Ao. MDCCXXX. d. 7. Julii publice& fummo cum auditorum plaufu recitaverat, animum ad Juris fcientiam, quam excolere ftatuerat, applicuit. Pependit ab ore Virorum Doctiffimorum, Collegarum noftrorum Clariffimorum, qui illam tunc tradebant, Francifci Berenfi& Bernhardi Zepperi, Johannis quoque Schoenei& Diderici Düfingii,( qui poftremi collega conjunctiffimi deceffum nobifcum lugent) ad A. MDCCXXXIII, quo fe Halam Saxonum recepit, ibique lateri Summorum Virorum Ludwigii, Böhmeri& Heineccii, publice æque ac privatim docentium, adhæfit, confectoque ftadio& vifis Jena, Lipfia, Dresda, Wiiteberga, Helmftadio, Guelferbyto, Brunswiga, nexoque ibi cum viris doctis amicitiæ vinculo, commoratus Hannoveræ & Cellis, ut experientiam in Praxi Juris fibi compararet apud Dicafteria ibi florentia, Belgium petit, atque Groningæ A. MDCCXXXVI. d. 26 Martii titulo Doctoris Utriusque Juris, fummo fuo merito, edito non libello Academico, fed libro, variæ lectionis atque eruditionis copia referto, de honore, privilegiis& juribus fingularibus Medicorum, ornatus eft. Salvus in Patriam redux ex itineribus, fequenti anno ab Ampliffimis Proceribus electus eft& conftitutus Profeffor Juris Ordinarius, quam Provinciam ornare cepit dicta d. 16. Aprilis Oratione inaugurali de jufto rerum pretio, quod juri Romano ita raro ftatuitur, geffitque illam& fimul in tribus poftremis vitæ annis, cum fparta Comitis Palatini Cæfarei, vices gerens Ampliffimi Senatus, cui illa ab Imperatore Carolo VI. glor. mem. indulta eft, cum facultate fubftituendi vices gerentem. Felici junctus connubio A MDCCXL. d. 1o Maji cum virgine lectiffima ADELHEIDE HAKEN Viri Nobiliffimi Confultiffimi atque Doctiffimi CHRISTIANI ALBERTI HAKE, J. U. D.& Prof. Publici Celeberrimi Judicisque hæreditarii in Borgfeld, ac matronæ fpectatæ HENRIETTE von CAPPELN, filia, vidua nunc moeftiffima,( quam Deus folatio reficiat) ex quo quaternam fufcepit prolem, 1) ADELHEIDEM, 2) HENRIETTAM MARIAM, primo ætatis menfe ad fuperos abeuntem, 3) HENRICUM 6tæ Claffis difcipulum, 4) HENRIETTAM MARIAM alteram. Hæc hactenus privatam attinebant vitam. Si publicam afpiciamus, exemplum præbuit imitatione dignum. Omnes munerum fuorum partes implevit dexterrime, virtutibusque ornavit vitam. Doctor erat fidelis, qui lucem eruditionis non fpargebat, fed diffundebat in juvenes eruditionis cupidos, inftitutione, excitatione atque bonis monitis alacria ingenia juvando: Caufarum agebat patronum expeditum, celebremque non ob folertiam folum, fed& ob integritatem utpote qui confiliis fuis partibus, fi pote, ad lites componendas potius quam ad protrahendas prodeffe cupiebat. Eruditione, comitate, laboris patientia,& pietate quam moribus prodebat, frequentique numinis cultu, inque his Illuftris Genitoris referebat imaginem, ingens fui reliquit defiderium. Corpus tenerius, vas illud fictile, in quo oleum tot bonorum donorum Spiritus Creatoris animarum, in communes multorum& publicos ufus fervabat, temperantia a gravioribus morbis præfervatum, attamen aliis inferviendo confumtum, ab aliquo tempore affligi cepit, ulcere pertinaci in collo. Accedebant febriculæ lentæ& agrypniæ, fed ante tres hebdomadas febris biduana, vires ultra modum profternens, quæ licet poft aliquot dies videretur minui, refumtis tamen viribus, poft habitis præfentiffimis omnibus remediis, rediit, viresque adeo exhaufit, ut hoc Scholæ noftræ& fori lumen extinguerer d. 26 elapfi menfis inter 9& 10 vefpertinam, poftquam vivendo in his terris impleverat Annos XXXVI, menfes X.& dies XIX. Inferetur fracta tefta exanimis corporis, fepulcro in Æde Mariana hodie fub horam I. Nulli dubitamus, O cives, quin frequentes fitis comitaturi funus, eoque teftatum facturi reverentiam erga memoriam beate defuncti Doctoris, qui vobis doctrina& exemplo præluxit, ut& erga Magnificum Confulem Parentem, Scholæ noftræ ingens columen. Tu vero Lector quisquis fis, id agamus, ut lucentes in hujus mundi tenebris laboribus& virtutibus, fecuri queamus effe, nobis hæreditariam portionem fervari cum Sanctis in æterna luce. Vale. Pos. Kalendis Junii A. MDCCL.