RECTOR& PROFESSORESP. ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.
D
Patre enim
iu multúmque inter Veteres anquifitum eft, licéatne illis, qui Reipublicæ adminiftrationi admoti funt, ab eadem ingravefcente fenio recedere. Habet quidem id fenilis ætas incommodi, ut annis pedetentim corporis vires atterantur, atque adeo ad illa munia aut exercitia, quæ has vegetiores robuftioresque requirunt, minus apta reddatur. Verum neque in gerendâ republicâ iis admodum opus eft, fed potiùs, confilio atque prudentiâ, que præcipuè in fenibus eft, Fob. cap. XII, com. 12. Námque, ut habet EURIPID, in Melanipp. ν. 73. παλαιος δινος · ἔργα μὲν νεωτέρων, βουλαὶ δ᾽ ἔχουσι τῶν γεραιτέρων κράτος. Antiqua fatur dictio: juvenum quidem plus opera, fed confilia plus pollent fenum. Unde rectè PLUTARCH in Libello an feni gerenda fit Resp. Oper. T. II. pag 789. ait:- θαρχικὸν γὰρ ἡ νεότης, ἡγεμονικὸν δὲ τὸ γῆρας, καὶ μάλιςα σώζεται πόλις ἔνθα βουλαὶ γερόντων καὶ νέων ἀνδρῶν ἀρισευουσιν αιχμαι. i. e. ex verfione Xylandri: Nam ad paren dum juvenilis, ad imperandum fenilis atas accommodata eft: ac maximè falva eft civitas, ubi confilia fenum& juvenum arma obtinent. Quin& mox addit, eam ob caufam multis populis magiftratus à fenio denominatos fuiffe, fcribens: διὰ τὴν μὲν ἐν Λακεδαίμονι παραζευχθεῖσαν άρισοκρατίαν τοῖς βασίλευσιν ὁ πύθιος πρεσβυγενίας, ὁ δὲ Λυκοῦρ- γος ἄντικρυς γερουσίαν ωνόμασεν · ἡ δὲ Ρωμαίων σύγκλητος ἄχρι νῦν γερουσία καλεῖται, atque idco optimatum magiftratum Spartane civitatis regibus adjunctum, Apollo presbygeneas( natu majores) Lycurgus difertè gerontas( fenes) nominavit. Et Romanorum fenatus in hunc usque diem à fenio nomen gerit. Similem denominationem apud Judæos quondam locum habuiffe,& in hunc diem apud Arabes aliósque Orientis, quin& plerosque omnes Europæ populos obtinere, adeo in vulgus notum eft, ut vel monere nil attineat. Nibil igitur afferunt, ut eleganter caufam hanc perorans ait CICERO in Catone Major. cap. VI. qui in re gerenda verfari Senectutem negant, fimilésque funt iis qui gubernatorem in navigando agere nihil dicant, cùm alii malos fcandant, ali per foros curfent, alii fentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus fedeat in puppi. Non facit ea que juvenes, at verò multò majora& meliora facit. Non viribus aut velocitatibus, aut celeritate corporum, res magne geruntur: fed confilio, auctoritate, fententiâ: quibus non modo non arbari, fed etiam augeri fenectus folet. At alia eft ratio, fi ad ætatem graviores imbecillitates accefferint, quæ impediant, quò minùs quis, licet mente ac confilio optimè valeat, quin& tenerrimè in Remp. adfectus fit, ob corporis infirmitatem tamen muniis neceffariis def ngi queat, nec recuperandæ priftinæ fanitatis ipes ulla adfulgeat. Hic eft ftatus quem idem Romanus Orator vividè ibidem depingit cap. XI. At ita multi funt imbecilli fenes, ut nullum officii aut omninò vite munus exfequi poffint. At id quidem non proprium fenecturis eft vitium, fed commune valetudinis. Id ubi locum habet, non inmeritò valet quod laudatus PLUTARCHUS pag. 797. monet de yag na duplay the duvaμews, eyxaтare delar de un Biasadas, quæ Xyla der reddit, Voluntatem fcilicet non oportet deponere viribus fuppetentibus: viribus deficientibus vis non eft inferenda corpori. Quapropter& iis concedendum effe rectè pronunciat TULLIUS de Offic, Lib. I. cap. 21. qui valetudinis imbecillitate impediti, à Republica recefferunt. Quòd fi ita, qui inter gentes fapientiæ præceptis inclyti erant, rationes ritè fubduxerint, quantò majori jure id faciunt illi, qui fublimioribus Chriftianismi principiis imbuti, fe totos à fupremi Numinis beneplacito pendere norunt, ejusque ductum unicè fequi cupiunt. Hi uti nullis prenfationibus fe muniis ingerunt, fed Dei nutum placidè exfpectant, ita eodem providentiâ fuâ res fic difpenfante, ut intelligant fe commiffam divinitus provinciam per corporis infirmitatem ornare amplius non poffe, ab hoc fummo rerum humanarum arbitro Dominòque fuo fe iterum avocari, onereque levari credunt. Talibusfanè meritò honori ducitur, fe honore abdicare, dum interea illæ animi dotes, quæ ipfos honoratos reddebant, licèt eas in publicum commodum exferere amplius nequeant, ipfis verè venerandæ canitiei coronam imponunt. Quin& ipfi habent, quo fibi gratulentur, fi publicis curis emancipati plus otii accipiant, quod reliquum eft temporis præparationi ad beatam æternitatem unicè impendendi. Quorfum hæc noftra tendat oratio, facilè intelliget, qui ad honoratiffimi noftráque laude majoris Viri, cujus funus hodiè ducitur, fata, animum advortet. Eft is Vir Nobilisfimus, Ampliffimus atque Confultiffimus JOHANNES VON DEM BUSCH, U.J. D.& Reip. patrize Senator, neque prudentiæ, neque integritatis fincerrimique ftudii Reip. commoda promovendi laude, ulli facilè alteri fecundus. Adfpexerat is hic Bremæ dias luminis auras anno fupra millefimum fexcentefimum feptuagefimo fexto a. d. XVIII Jul. gente honoratiffimâ atque celebratiffimâ. natus eft Viro Nobiliffimo, Doctiffimo atque Experientiffimo HENRICO VON DEM BUSCH, Medicine Doctore meritiffimo,& Practico feliciffimo, urbisque hujus Phyfico digniffimo: Matre, Nobiliffima, pientiffimá omnibusque fexus fui decoribus ornata Matrond, METTA COEPERA, quæ poft fara optimi hujus mariti fui, fecundis votis nupfit, Viro S. Venerando atque Doctissimo THEODORO UNDEREYCKIO, Paflori Primario ad d. D. Martin. cujus nomen quamdiu Bremenfis Ecclefia ftabit, apud bonos in exiftimatione erit. Paternus Avus erat, T. T. LAURENTIUS VON DEM BUSCH Magnarius Embdanus ex præcipuis, Avia T.T. ADELHEIDA DAMMANNIA. Maternam profapiam ornant, Avus, Vir Nobilifimus, expertiffimus atque Clariffimus JOHANNES COEPERUS Medicine Doctor,& in Jll. hoc Lyceo Profeffor longè Celeberrimus, nec non urbis Patrice fimul Phyficus meritiffimus. Avia T.T. ANNA KOEHNEN, T. T. WERNERI KOEHNEN Negotiatoris inclyti& patriæ Senatoris Ampliffimi& T.T.METTÆ DREIER filia. Idem maternum ftemma condecorat Proavus, T.T. GEORGIUS COEPERUS U. J.D.& Reip. Senator graviffimus. Proavia, T.T. METTA WEDEMEIERA, T. T. JOHANNE WEDE MEIERO, Capituli ad D. Ansgarii Decano, prognata. Ut tam fplendidis natalibus ipfe olim novum decus adderet, follicitam educationem optimi Parentes primam fuam curam reputarunt, eámque ob caufam eum maturè in ludum noftrum publicum miferunt, cujus claffes omnes cùm fingulari induftria peragraffet, anno MDCXCIII. fummâ cum laude ad lectiones publicas promotus eft. Utebatur hinc in humanioribus ductu Clar. SAGITTARII, in Mathefi Cel. TABINGII. At fequenti jam anno MDCXCIV. Franequeram conceffit,& fub aufpiciis Celeberrimi ULRICI HUBERI per biennium ftudio juris incubuit. Idem mox Ultrajecti fub Clariff. v. ECK continuavit, cùm vifis præcipuis belgii memoralibus, poftquam ad tempus Rymici, ubi tunc de inftauranda pace agebatur, hæfiffet, in Patriam reverfus eft. Non tamen ut jam tum illic maneret, fed Mufas quoque germanicas propiùs falutaret. Quare mox per Hanoveram& Berolinum, Francofurtum ad Oderam invifit, ubi fub immortalis famæ Viris, Summo COCCEJO, Clariff. RHODIO, SCHULTZIO à ZULECKI& TILENIO res fuas ftrenuè porrò egit, donec anno MDCC a. d. XXIMaji, habita Differt. Inaug. de Præfcriptione extraordinaria vel anomalá, in utroque jure Doctor renunciaretur. Adiit inde ab illo tempore præcipuas Principum Germaniæ aulas,& inprimis Berolini, Dresde& Vienne diutiùs paulò moratus, per Auguftam Vindelicorum, Norimbergam,& Altdorfium, fe in Helvetiam contulit,& ad trimeftre fpatium Geneva fubfiftens, per Francofurtum propter Moenum, Wetzlariam, Coloniam Agrippinam, tandémque Weftphaliam patrios lares revifit. Sic fixa jam hic loci fede, adjutrice Conjugis operá indigebat, quam& anno MDCCII. a. d. XIX Dec. invenit in Nobiliff. fummisque prærogativis ditata Virgine, LUCIA DUSINGIA T.T. DIDERICI DUSINGII Mercatoris Magnarii feliciffimi& Reip.Patrie Senatoris optimè meriti, nec non Matrona laudatiffima, T.T. CATHARINE COEPERA unica filid. Ex concordi hoc conjugio geminam vidit prolem 1. Nobiliff. atque Confultiff. Virum HENRICUM VON DEM BUSCH U.J.D.& Advocatum Celebratiff. qui a. d. VII Mart. A. MDCCXLI. exoptatiffimam thori foriam fibi junxit Nobiliff. rariffimique exempli Virginem ANNAM DUSINGIAM, Viri Nobiliff. Ampliff. atque Confultif fimi, DETHARDI DUSINGII U. J. D.& Reip. patrie Senatoris annis ordinéque primi,& Matrone Nobili atque Pientiffima ADELHEID VON DEM BUSCH, piè defuncti fororis, filiam. 2. CATHARINAM, fed quæ, poftquam cariffimam matrem tribus à nativitate fuâ hebdomadibus A. MDCCXIII. a. d. XV Jan. amififfet, eandem tertio jam ætatis anno, fecuta eft. Prior interim jactura feliciter refarciebatur, cùm A. MDCCXVI. a. d. XV Sept. Nobiliff. Viduus ad fecunda vota tranfiret, domum ductà Nobiliff. omnibusque decoribus prædita Virgine, REBECCA à CAPPELN T.T. JOHANNIS FRIDERICI à CAPPELN, Medicine Doct.& Profeff. Clariff. nec non Practici celebratiffimi& Phyfici urbis hujus, quin& totius tum temporis Collegii Profefforii, Senioris,& T.T. ADELHEIDE ALERSIÆ, filia. Quod matrimonium non minus quidem aufpicatum, fed& idem non nimis diuturnum fuit. Exactis enim nondum integris XII. annis, hæc quoque digniffima Conjux, e vivis A. MDCCXXVIII. erepta, demum eum in graviffimum luctum conjecit. Ceterùm eodem anno publicis negotiis primùm admoveri coepit. Hactenus enim privatus vixerat, at ut Advocatus confilium opémque fuam expofcentibus, illam minimè denegaverat. A. autem MDCCXXVIII. a. d. XXIII Jan. in Ampliffimorum Procerum collegium cooptabatur, quam dignitatem quoque fummâ fide atque dexteritate tuitus eft, talem fe femper exhibens, qualem hefterno die adhuc perpeffionum Sanctiffimi Servatoris hiftoria nobis repræfentavit Jofephum Arimathienfem, Virum nempe bonum& juftum boneftúmque Senatorem, qui ipfe exfpectabat regnum Dei. Id tantùm dolendum fuit, quòd & non nimis diu illi præeffe potuerit, maximè cùm imbecillitas corporis, crefcentibus annis, magis magisque invalefceret, unde poftquam jam aliquandiu præftolatus effet, utrum divina benignitas fe his incommodis iterum levare vellet, tandem, ubi fpem penitus decollaffe cerneret, a. d. XXV Junii, proximè elapfi anni, confilium coepit, honeftam requiem, miffionémque à Rep. fibi expetere: quæ& honorificè, refervatis omnibus honoris, muneri huic, debitis fignis, ei conceffa eft. Vitam privatam ita femper inftituit, ut facilè omnium, quibus propiùs cognitus effet, amorem atque exiftimationem fibi attraheret. Sincerus ante omnia Numinis cultor erat, idque tam publicè in folemnibus conventibus, quamdiu corporis infirmitates id permitterent, quam privatim inprimis, fuas indies horas Verbi Dei& fcriptorum ad pietatem excitantium, lectioni, meditationibus, precibus aliisque facris exercitiis impendens, teftabatur. Uti folidam eruditionem femper amabat, oinnisque generis litteris haud perfunctoriè tinctus erat, nec vulgari librorum eo facientium notitia gaudebat, ita& his haud rarò femet oblectabat. Charitatis proximi plenus, egenis fe munificum, omnibus autem fine difcrimine ad quacunque humanitatis officia paratiffimum exhibebat. Alienus à faftu& prodigalitate,& honeftè vivebat& rebus fuis prudenter profpiciebat. Ceterùm excitato gaudebat animo, fed cui infirmum fragiléque domicilium fupremus rerum arbiter inhabitandum dederat. Inprimis jam à multis retrò annis gravioribus hæmorrhoidum infultibus impetebatur, ex quarum gefcentibus haud rarò graviffima incommoda& maximè doloriferi fpasmi, in interioribus non minùs, quàm exterioribus corporis partibus, oriebantur, unde invalefcens quotidiè nervorum& fibrarum induratio fequebatur, quibus tandem planè obrigefcentibus diu jam ad omnes corporis motus ciendos invalidus reddebatur: donec ultimis elapfi menfis diebus lenta febris accederet, cujus crefcente impetu, exiguæ, quæ fupererant vires, ita mox confumebantur, ut VI. hujus menfis die, paulò poft IX, vefpertinam, mortem, quam dudum omnibus votis, at cum fubmiffione tamen voluntatis fuæ fub arbitrium Domini, anhelaverat, placidiffimè non fine fuorum graviffimo luctu oppeteret, annos natus LXXV, Menfes VIII, dies XIX. Uti coeleftis originis mens in coelum migravit, ita quod terrenum erat ad terram revertetur, honeftiffimis hodiè exfequiis avito tumulo in æde D. Ansgarii condendum, in fpe beatæ refurrectionis, illius meritis nixâ, quem heri, fepulchro illatum, fuorum fepulchra confecraffe audivimus, quémque craftino die ut mortis victorem in refurrectione, cum piâ Chriftiadum cohorte, contemplabimur. Tu Lector, operam da, at una cum ipfo planta faltus in fimilitudine mortis ejus, ipfi quoque in refurrectione fimilis evadas! X Aprilis prid. Fefti Pafchatos, A. MDCCLI.
V. P. P. a. d.