Druckschrift 
Rector & Professores P. Illustris Scholæ Bremensis Lectori S. ... : corpus vero humi mandabitur hodie sub horam I, in templo Ansgariano. ... Henrici Alers, ...Vale P. d. 24 April. A.R.S. MDCCLII
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

RECTOR& PROFESSORES P ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.

M

ens hominis pii, cui cum gravibus atque diuturnis morbis colluctandum eft, fic ut mors fæpe, dum inftare vi­detur ad finem afferendum moleftiis per beatam avahvoi, retrocedat ac expectationem fallat, quo fe vertat, folamen certius quod illam reficiat ac confortet, nus­piam, nifi in dulciffimo Sofpitatore Pontifice noftro mifericorde& ad compatiendum promto, invenit. Solatium fane, ærumnas quas fecum fert corporis tabes, fen­tiens& exantlans, anhele defiderat, inque illo malorum leninen, quicunque cum Jobo ingemifcit, menfes habeo calamitofos,& mihi laboriofe numerantur noctes, quo­niam fenfu fe privare, tam boni quam mali, apud homines idem effet, ac naturam exuere. Quærat ratio confolationem quam fanior monftrat Philofophia, relictis lacunis anaias Stoicæ atque indolentiæ Epicureæ, quarum utraque mentis quidem fictione concipi, exerceri autem minime poteft, meditationibusque fuis fibi inpri­mat doctrinas, de fapientia& benignitate providi Numinis, absque cujus permiffu, nullum nos tangit malum; de potentiæ ejus& libertatis fuprematu, illa nobis im­mittentis, cui obmurmurare impium eft; de naturæ ordine, atque legibus per quas quilibet, morbis ad mortem præparatur, corporis fui ftructuræ convenientiffimis, quorum radices fæ­piffime ab ipfa nativitate alte funt infixa, absque miraculo, quod tamen expectare non licet, haud evitandis; de malorum fenfationisque illorum præftituta duratione atque certo in morte fine, cum aliis, quas ex fua penu profert: Excitabunt illæ quidern animum, ne impatienter nimis toleret, quæ mutari nequeunt, cohibebuntque affectus pravos, ne erumpant cum pu­fillanimitate, de futuris autem neque monent, neque quenquam reddunt certum. Solaminis hæc eft indoles, ut nafcatur ex repræfentatione boni futuri ejusque fpe alatur, qua fenfus præ­fentis mali acerbus, delinitur atque minuitur. Hanc porrigit fides in Sofpitatorem optimum maximum, qui non fua folum expiatione, a morbis piorum abftulit maledictionem, quam attu­lerat jufta Judicis fupremi, peccatum condemnantis fententia, fed& ut beav@ gwrros exaltatus atque Pontifex fedens in ipfo throno ad dextram Dei, mifericors tamen, memor fuorum ægro­tantium membrorum, ipsi ut capiti per unionem fidei adhærefcentium, ærumnarum quas perpetiuntur in morbis corporis gnarus per confcientiam earum, quas ipfe, in ftatu exili exper­tus eft, dum morbos noftros bajularet, providentia ifta, qua ipfe omnia fert verbo potentiæ fuæ, naturæ curfum regendo, ipfis præfto eft atque jubet, ut afpera illa, ipfis præbeant gradus ad ardua afcenfumque in coelos. Hæc eft illa divina commutatio per Chriftum peracta, de qua fcite AUGUSTINUS in Pfalmum XXX. venit accipere contumelias, dare honores, venit haurire dolores, dare falutem, venit fubire mortem, dare vitam. Quare? Quia totus Chriftus, caput& corpus. Caput Salvator ille corporis, qui jam afcendit in cælum, corpus autem Ecclefia, que la­borat in terra. Expendenda hæc offerimus, quum annuntiandæ fint exequiæ, Viri dignitate qua inter nos ornatus erat,& pietate qua emicuit, confpicui, pertinaci morbo confecti, Nobilifi­mi Ampliffimi& Confultiffimi HENRICI ALERS JCti& Reipublicæ Patriæ Senatoris Xenodochiique Rembertini Proviforis. Lucem is afpexerat heic Bremæ anno elapfi Seculi XCmo d. 23 Julii, nobili inter nos loco natus, ex Patre Viro Spectatiffimo atque Prudentiffimo CONRADO ALERS, Magnario, Matre autem Matrona præclara MARGARETHA HEILERSIEG. In ftemmate paterno numerat Avum, Virum Magnificum atque Confultiffimum HENRICUM ALERS JCtum, Confulem atque per annos viginti Scholarcham, de omni re publica meritis­fimum, Aviam HIBELIAM BAKEN Senatoris Ampliffimi VASMARI BAKE& ADELHEIDIS MEYER filiam; Proavum JOHANNEM ALERS Spectatiffimi Collegii Seniorum fo­dalem, Proaviam CHRISTINAM SCHWEECHHUSEN, natam Viri Nobiliffimi HENRICI SCHWEECHHUSEN; Abavum HENRICUM ALERS, Magnarium ac templi Ansga riani dilem, Abaviam ADELHEIDEN WACHMAN Senatoris Nobiliffimi CONRADI WACHMAN filiam. In ftemmate materno Avus fuit Vir Spectatiffimus GEORGIUS HEI­LERSIEG, Quæftor primum Oldenburgenfis, poft a Excellentiffimo Comiti Aldenburgenfi, Anthonio Gunthero, Varela a Confiliis Cameræ, Avia ANNA HELENA KLUGKIST, HENRICI KLUGKIST& MARGARETHE KAMMERER, gnata; Proavus HERMANNUS HEILERSIEG, Conful oppidi Salis Ufflenæ, Proavia, AGNETA MOHREN. Opti­mi Parentes, micantes ingenii igniculos in tenello obfervantes, Mufis dicatum, mature Anno fuperioris Seculi 96to in Pædagogium miferunt, cujus curricula emenfus eft Anno hujus Se­culi 8vo menfe Octobri: Ad altiora promotus, pependit ab ore Virorum Clariffimorum, noftrorum Decefforum, qui tunc Philofophiam, Philologiam, Hiftorias& Jurisprudentiam do­cebant, cum maxime Johannis Havighorfti, elegantiores litteras& Cafpari a Rheden poftea ad culmen honorum, Confulatum evecti, jurium fcientiam tradentis, quo Præfide Ao. 1713. difputationem de Poena cogitationum publice atque dextre defendit. Quo collectas eruditionis copias augeret, perrexit ad exteros, atque menfe Majo ejusdem anni, in celebri Academia Rintelenfi, fequente 14to a menfe Octobri in alma Marpurgenfi, demum a vere Anni 15ti in incluta Helmeftadienfi, profectus urfit gnaviter, ex poftrema autem unanimi Procerum Am­pliffimorum confenfu, ad munus Adjuncti in Cancellaria, Notariique Diftractionum vocatus, ejus, menfe Augufto ut& laborum publicorum in Patria fumfit exordia. Acceffere ob me­rita pie defuncti gradus honorum altiores, Anro fcilicet 27mo d. 20 Junii dignitas Secretari, Anno demum 47mo d. IIma Martii, Senatoria, quam ut dexire geffit, fic& ipfius curæ de­mandatis cum maxime Xenodochio Rembertino, profpexit egregie. Thori fociam Anno 20mo d. 7. Maji fuo adjunxit lateri, fauftis aufpiciis, Virginem tunc lectiffimam, nunc Vi­duam Moerentiffimam, Matronam rari exempli ANNAM MEIER, filiam Viri Pranobilifini Ampliffimi atque Confultiffimi GERHARDI MEIER, J. U. 1. illorum in Gymnafio Patrio Pro­fefforis Publici, poftea Senatoris meritiffimi, atque Matronæ laudatiffimæ ALMATE VON CAPPELN, natæ Magnifici atque Perinclyti Confulis quondam fenioris DIDERICI VON CAP­PELN. Conjugium uti ab omni parte, animorum inprimis rara conjunctione, fic& novena inde nata prole beatum fuit, ex qua tamen terna folum fupereft. Primogenitus, Conradus erat, 2) Almata, 3) MARGARETHA nata 2da Decemb, Ao. 1724.& elocata d. 3 Maji Ao 1750. Nobili& Spectatiffimo Viro JASPARO OELRICHS, Magnario atque in Coetu Mariano Diacono, quæ beatum noftrum, nativitate neptis, cui nomen ANNA inditum eft, exhilaravit. 4) Ornatiffimus juvenis GERHARDUS, Jurium Candidatus, Marpurgi laudabili dili­gentia ftudia excolens. 5) Hieronymus, 6) Anna, 7) Almata, 8) Almata& 9) ultimo genitus, adolefcens in magnam fpem excrefcens HENRICUS, cujus natales cadunt in 19num De­cembris ab Ao. 1736. qui nuper ad primam claffem promotus, in folemnibus fcholafticis, plaufam fplendidiffimi confeffus promeruit. Lugent hi, Mariti& Parentis amantiffimi funus, lugent omnes boni, ereptum urbi Senatorem æqui ftudiofiffimum, laboris patientiffimum, qui humanitate fua omnibus carus, atque pietate& affiduo cultu Dei exemplum prælucebat, unde nobis fpes firma manet, ipfius animum in longioribus morbi tædiis, folamine ex Sopitatoris fui mifericordis interceffione refectum atque confortatum effe. Quanquam enim in fenium usque vegetum, ex voto valeret, invafit illum elapfo anno, febris cachectica tam pertinax, ut proftratis cum appetitu viribus& corruptis humoribus degeneraret in hydropifin, cui licet opponerentur remedia validiffima, atque fpes convalefcentiæ affulgeret, fruftrata tamen eft illa, dum paucis ante obitum diebus accederent initia marasmi, prodromi ut pluri­mum apoplexiæ, qua infequuta die 20ma labentis, fpiritum immortalem Deo reddidit, circa horam tertiam pomeridianam, corpus vero humi mandabitur hodie fub horam I, in temple Ansgariano. Vale P. d. 24 April. A. R. S. MDCCLII.