Druckschrift 
Rector & Professores P. Illustris Scholæ Bremensis Lectori S. : ... obdormivit, ... Henricus Düsing ... : Val. P. d. IV Aug. A. MDCCLIII
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

RECTOR& PROFESSORES P ILLUSTRIS SCHOLA BREMENSIS LECTORI S.

Q

eo

uam eleganter prifci, res fenfu æque ac animi repræfentatione acerbas aut ingratas, defignarint vocibus petitis ab aliis, jucundam imaginem offerentibus, ut tædium iftud minuerent, dicendi genere, quod artis Magiftri Qusopov vocarunt, cujus fpecimen inter appellationes mortis exhibent nomina fomni, quietis& illis affinia: id tamen quod to intenderunt non obtinuere omnes. In facris oraculis præter ea, quæ ad imperii mortis terrores pellendos, benignum Numen hominibus manifefta reddidit, placidiffima illa vocabula plurimum conferunt, dum de refufcitatione, deque virium refectione atque novis incrementis, in ftatu futuro feliciori non folum monent, fed& fpem movent. Vulgatius nihil eft quam illorum ufus in utriusque Teftamenti tabu­lis, illuftratus ab eruditis Philologis ex litteratura populorum cultiorum, five folem verfus orientem five verfus occidentem fpectent; Certius quoque nihil eft, quam illa adhibita effe ad refricandam in lugentibus amicorum mortes aut fatum obeuntibus, lætam recordationem reditus futuri in meliorem vitam, fummo illud monente Doctore, in allufione eleganti( Joh. XI, II.) Aaagos ó Qiños uav nexoiunta andra a Juriow duróv, Lazarus amicus nofter obdormivit, fed vado ad illum expergefaciendum, five ut fomnum excutiam. Plane diverfa ab his in animis excitat, paganorum cum maxime Poëtarum, ignarorum refufcitationis& de æviternitate Spiritus humani incertorum, hoc di­cendi genus imitantium ad fpeciem compofita elegantia, dum de fomno canunt æterno, perpetuo, ferreo& inexcitabili. Durior fenfus in durioribus verbis( VIRGILII Æneid. X, 745.) in quibus non miramur( cum SERVIO ad L.) blandam oppofitionem, fed horrorem quem deberatio gignit, Olli DURA QUIES oculos& FERREUS URGET SOMNUS, in ÆTERNAM clauduntur lumina NOCTEM. Quicquid judicetur imitatus effe ex more folito, Homeri xaaxsov avov, expreffit potius fententiam illorum qui in ævo Augufti genio indulgebant, quos in tempore illud mox excipiente( D. Paulus I Thef. IV, 13.) appellat oi owo oi un éxorres exida reliqui illi, qui fpem non habent. Prodidit illam coavus& amicus( HORATIUS Carm. I. Od. 24. vf. 6.) Ergo Quintilium PERPETUUS SOPOR urget. Ne nunc provocemus ad lapides litteratos Roma paganæ, quorum infcriptiones cominemorant SOMNUM ÆTERNUM, aut ETERNALEM( apud GRUTERUM Infcript. pag. DXXXV.& DLXXXIX.) nemo clarius de opinione ifta loquutus eft,( MOSCHO Jdyll. III, 110.) Auues d'oi μeyaños, xay xagregoi ǹ σoor avdges, Oμwire wr θάνωμες, ανάκοσι ἐν χθονι κοίλα, Ευδομες εὖ μάλα μακρὸν ατέρμονα νήγρετον ύπνον. Nos vero magi& fortes ac fapientes viri, ubi femel mortui fuerimus, obfcuri in terra concava, DORMIMUS val de longum INFINITUM INEXCITABILEM SOMNUM. An eximent illa ex animis gravem fati poftremi fenfum, quem potius commemorando perpetuitatem in qua omnis fpes decollat, ingenerant? Solatium, molefta quæ accidunt lenit, verum propofito bono fequuturo& expectando, quod hic in veterno nunquam excutiendo nullum eft. Somnus quidem, illum carpentes a labore li­berat, verum is apud Poetas facile tolerabatur, ejusque incommoda largiter per vitæ delicias compenfabantur, quæ ipfis multo erant jucundiores atque acceptæ, quam ærumnæ vitæ ingratæ. Meliora nos edocti ex difciplina optimi Sofpitatoris, Quopov horrores mortis temperantem, in noftra commoda convertimus, feffi a laboribus, aut Domino nos folvente, membra da­mus fomno, diuturno quidem, finiendo tamen in die peremtorio atque adventu judicis. Juxta fidem Chrifticolarum, in fpe refurrectionis obdormivit, cujus honori hæc fcribimus Vir No­biliffimus Confultiffimus atque Doctiffimus HENRICUS DÜSING J. U. D.& caufarum in foro Patrio Patronus integerrimus. Lucem ille hic Bremæ afpexit Ao. 1706, d. 26 Januarii, no­bili inter nos loco natus, Parente Viro Prænobiliffimo Confultiffimo atque Ampliffimo DETHARDO DÜSING J. U. D. atque Patriæ Senatore Seniore, cui Deus dolorem, ex duplici funere, altero, illo quod indicimus, altero Celeberrimi generi Conradi Fkenii, vix ante menfem elati, acerbiffimum benigne fua gratia leniat, Matre Matrona Nobiliffima ADELHEIDE VON DEM BUSCH. Paterna Gens de Patria a longis retro annis meritiffima oftendit Avum Virum Nobiliffimum atque Ampliffimum DIDERICUM DÜSING Magnarium e præcipuis& Patriæ Sena­torem; Aviam T.T. CATHARINAM KÖPER filiam Ampliffimi Senatoris DETHARDI KOPER atque T. T. ANNE BAKEN: Proavum GERHARDUM DÜSING, itidem Negotiato­rem florentiffimum atque Senatorem, Proaviam T. T. ELISABETHAM JSSELBURG Viri Maxime Reverendi atque Clariffimi HENRICI JSSELBURGII S. Th. D. Ejusque in Jll. Schola Profefforis atque Coetus Mariani Paftoris Primarii, ex legatione ad Synodum Dordracenam A.1618.& ob rem ibi bene geftam celebris, atque T. T. LUCIA STUNING gnatam. Majores in gente materna profuere litteris, Avus Vir Doctiffimus Experientiffimus& Nobiliffimus HENRICUS VON DEM BUSCH Med. D. Polyater& Reipublicæ Phyficus, Avia T.T. METTA KÖPER filia Viri Doctiffimi Clariffimi atque Experientiffimi JOHANNIS KÖPER Med. D. Prof. P. Practici feliciffimi& Reipublicæ Phyfici& T. T. ANNA KÖHNEN, Proavus LAU­RENTIUS VON DEM BUSCH, Magnarius Emdanus, Proavia ADELHEIDIS DAMMAN. Poftquam inferiorum claffium curricula fuerat emenfus, tyrocinia ftudiorum in Jlluftri Schola pofuit, inter cujus cives receptus eft poft ferias Pafchales Ai. 1722. Coluit elegantiores mufas Philofophiam& Mathefin, manuducentibus Viris Clariffimis Job. Havighorftio, Ludolpho Hen­rico Rungio atque N. de Steuben, in Jurium autem fcientia pependit ab ore Virorum Celeberrimorum Cafpari a Rheden magno fuo merito ad Confulatum evecti, Francifci Berens in Am­pliffimum Collegium Senatus cooptati, qui jam fatis cefferunt, porro Viri Jlluftris Henrici Gerhardi Schumacheri, Confulis nunc perquam Magnifici,& Scholæ, quam olim infigniter or­nabat, conftituendæ Duumviri, atque Nobiliffimi& Confultiffimi Johannis Schoene Jurium nunc Profefforis Senioris atque College honoratiffimi. Ut bene coepto infifteret tramiti, Ao. 1727. vifis antea Hannovera, Caffellis, Marpurgo, ubi illo tempore fecularia Academiæ celebrabantur, Gieffa, Francofurto ad Moenum, Moguntia, Confluentia, Colonia& Duffeldorpio, in alma primum Duisburgenfi, proficiens a Summermannis& Zaunfchlifferis, dein in Francofurtenfi prope Viadrum fubftitit,& poftquam aufcultaffet Hofmannis, Heinecciis, Trieris& Polacis ibi fupremam lauream in Jure, defenfa A. 1730. d. 10 Maji Differtatione Inaugurali de Religione Judicantium circa confeffiones reorum, reportavit. Sic iter ingreffus, luftratis Be rolino, Hala, Lipfia, Dresda, Praga, Ratisbona, Anguita, Monachio, Salisburgo, Vienna primum in Auſtria, dein luftratis aliquot Hungariæ urbibus atque Norimberga, Wetzlariæ com­moratus eft, ut utrobique Praxin forenfem fummorum in Germania Dicafteriorum fibi redderet cognitam, cui fe redux in Patriam, poft excurfiones in vicinas urbes Hamburgum, Gro­ningam, Emdam& Auricum, totum addixit, caufasque tractavit atque egit in patria, cura( derte& fideli. Sacris connubii vinculis junctus eft d to Jul. A. 1738. Virgini tunc lectiffimæ GESÆ CATHARINÆ MEIER, Viri Admodum Reverendi Clariffimi atque Doctiffimi JACOBI MEIERI S. Th. D. Linguæ Græcæ& Orientalium Profefforis ac Coetus Ansgariani Pa­ftoris Primarii& T. T. ADELHEIDIS VON ASCHEN filiæ, quæ poftquam pepererat Virginem optima quævis minantem ADELHEIDEN, Parentis præmaturum obitum lugentem, A.1739. d. 28. Oct. fato functa, dulcia vincula concordis conjugii, Deo fic jubente rupit, noftramque præ ambulans, in terris moerentem dereliquit. Memoria ejus bonis grata femper erit, qui ftudio honefti dum in vivis erat, inclaruit, feque omnibus æquum gerendo, integritatis, finceritatis, mifericordiæ in egenos& syns erga unicam prolem laudem reportavit. Va­lere licet videretur cum valentiffimis& animi moderatio longævam vitam promittere, coept tamen fentire plethoræ noxam corpus ad cachexiam difponentis, quæ ut tecte ferpferat, inopinato erupit circa medium elapfi menfis in fpeciem marasmi quem debilitas pulfus& febris lenta comitabantur. Opponebantur remedia congruentia, videbatur morbus illorum fa­cultati cedere, quum poft ejectum d. 27. menfis copiofum fudorem, excitatior fieret pulfus& febriles infultus minuerentur. Sed recruduir malum altero die, fic ut vitalibus exhauftis d. I Augufti placide obdormiens fpiritum Deo intra horam 5tam& 6tam matutinam redderet, poftquam vivendo impleverat Aos. XLVII. M. V. cum V. diebus. Inferetur corpus dor­mitorio in Templo Mariano hodie fub horam I. Difcamus Lectores exequias ituri fummam artem, bene& tranquille moriendi, indies ex quotidiano noftro fomno, mortis fratre, memores illius Gorgie Leontini,( apud STOBAUM Serm. 117.) qui morti vicinus, quum interrogaretur quid ageret, refpondit on μe é" vos agxeras maganatarideadai råder Jam fomnus in­cipit me fratri fuo tradere. Val. P. d. IV Aug. A. MDCCLIII,